![[]](img/image.png)
1. ERICIUS. Papias :
Icinus, marinum animal, a terrestri Icino nomen traxit, quem vulgus Ericium vocat.
Icinus, marinum animal, a terrestri Icino nomen traxit, quem vulgus Ericium vocat.
Cæsar itaque omnem reliquum apparatum, quem ad expugnationem civitatis fecerat, scilicet talpas, vulpeculas, Ericios, cattos, (talibus enim censentur nominibus) exuri præcepit.Hac notione vocem Ericeus usurpavit Cæsar de Bello Civ. lib. 3. quam exponunt Machinam infestis undique horrentem telis. Lambertus in Histor. Comit. Ardens. apud Ludewig. tom. 8. pag. 475 :
Turrim... quis nesciat apud Sangatam ab eodem Comite Balduino firmatam et fossatis circumcinctam et Ericiis et propugnaculis munitam.Et pag. 547 :
Reparato exterioris Ardensis munitionis valli fossato et amplificato, et sepibus et Ericis consepto.Quibus in locis Ericii idem sunt quod Livio Portæ pendulæ Nostris Herse : qua etiam notione vocem hanc usurpavit Salustius. Sed si veram indigitant originem melius scriberetur Heritius cum aspiratione ; derivant enim ἀπὸ τοῦ ἔρϰειν, Arcere.
Et si ont bien leurs murs ourdés,Et de nouvel fais et fondésLes Erices ont pris et raiens.
Pelles videlicet Hericii, quibus usque ad largam effusionem sanguinis seipsum cædebat, et urticarum aculeos quibus sese involvebat.