![[]](img/image.png)
EXCIDIUM, Jus domini superioris in bona
vassalli decedentis, simul et quod nomine relevii domino exsolvebatur ab
hærede, ut eorum possessionem adire legitime posset. Charta Hugon. abb. S. Germ. Prat. in
Chartul. ejusd. monast. sign. tribus crucibus fol. 66. v°. col. 2 :
Parvulo autem qui remanserat viam universæ carnis ingresso, possessionis ejusdemVide Relevare.hæreditas per Excidii consuetudinem ad nostrum dominium redacta est. Fratres itaque et parentes prænominati Adalardi diligenter commoniti ut ipsam possessionem ab universo debito liberarent, et Excidium nostrum a nobis relevarent ; illis vero redimere sive relevare nolentibus, Gillebertus miles... super eam propter Excidium nostrum xxxij. libras nobis accomodavit.