« »
 
[]« Exodium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 366c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXODIUM
EXODIUM, Exodiarius. Jo. de Janua : Exodium, initium cantilenæ, Hinc Exodiarius, præcentor, qui cantum incipit ante alios. Notæ Tyronis pag. 173 :
Exodium, Exodiarius
. Vetus Inscriptio Romæ 637. 1 :
Sum victus ipse fateor a ter Consule Vero patrono, nec semel, sed sæpius, cujus libenter dicor Exodiarius.
Glossar. Sangerman. n. 501 : Exodiarius, in mimis est turpitudo detestabilis. Hac quoque voce usus est Ammianus lib. 28. cap. 4. Exodiarius est Actor Exodii, seu qui fabulæ affert Exodium. Est autem Exodium Isidoro in Glossis, Cantio in theatris ludicra et scurrilis, versibus intexta quæ quod penitus extra fabulam esset, nomen accepit. Hac notione Exodii vocabulum usurparunt Suetonius et Livius. Veteres alii pro exitu vel fine cujuscumque rei acceperunt. Festus : Exodium, Exitum. Nonius : Exodium est finis, a Græco tractum, quasi ἔξω τῆς ὁδοῦ, id est, contra viam. Varr. ἐϰατόμϐη περί θυσιῶν.
Socrates cum in vinculis publicis esset, et jam bibisset
ϰώνειον in Exodio vitæ. Idem ταφὴ Μενίππου.
Quod cœperas modo in via narrare, ut ad Exodium ducas
. Hinc
Græcis recentioribus ἐξόδιον, Exequias sonat, ut observat Meursius, ex Closs. Gr. Lat. : Εξόδιον, Exequiæ. Ἐξόδιαστιϰόν, ritus exequiarum, in Eucholog. Ἐξόδια ρήματα, ultimæ morientium preces, in Vita S. Hesychii Thaumaturgi n. 4. Ἐξοδιαϰὸς ϰράϐϐατος τοῦ νεϰροῦ in Synodo VI. Act. 15.
P. Carpentier, 1766.
Vide Suppl. M. Velseri ad Amœnit. Liter. tom. 5. pag. 129. et 130.