![[]](img/image.png)
EXPEDIENTIA, Res expediens. Litteræ
missiles a Rege Siciliæ ad Imperatorem, apud Ludew. tom. 5. pag. 475 :
Maxime quia communis exigebat decentia et Expedientia suadebat, quod refirmata utrorumque caritas ad votiva incrementa proficeret, et turbationis olim exortæ reliquias dispositiva sinceritate deleret.