« »
 
EXPONERE 1, EXPONERE 2, EXPONERE 3.
[]« 1 exponere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPONERE1
1. EXPONERE, pro Deponere, non semel occurrit. Non. Marcellus lib. 4 :
Exponere,[] deponere. Nomen virginitatis Exponere,
apud Arnobium :
Exponere Episcopos
, in Fragmentis S. Hilarii, pro deponere. Togæ Expositio, apud Tertull. de Pallio.
Exponere veterem hominem
, apud eumdem lib. de Resurrect. carnis.
Expositionem peccatorum de lavacro repromittit
, lib. de Præscript. hæret. Marius Mercator pag. 20 :
Quia nullum quod Exponerent onus habuere.
Proprie est navem exonerare, e navi dimittere, ut in sequenti. Vide Forcellinum. Virgil. lib. 10. vers. 287 :
.... Socios de puppibus altis
Pontibus Exponunt.
Vide tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 534.
Exponere hominem ad occidendum, Aliquem adsciscere, ut alium occidat, in Lege Frision. tit. 2. § 1. 2. 3. 9. Elocare, in Lege Salica tit. 31. § 1. 3. Pro Dimittere, concedere, elocare, occurrit in Chart. Theoder. Episc. Misn. ann. 1473 :
Ipsumque agrum perpetue Exponere pro dicto annuo censu.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Lassen, col. 1195.
[]« 2 exponere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPONERE2
2. EXPONERE, Impendere, Gall. Employer. Necrol. eccl. Paris. Ms. ad Non. Oct. :
Obitus pro magistro Guillelmo Evrardi in theologia professore, quondam canonico Parisiensi, qui dedit nobis sex viginti scuta auri Exposita in reparacione domus feodi de Casteneto.
Comput. ann. 1479. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 338. col. 1 :
Exposuerunt tam in carnibus, pane et vino, ac frucha xj. solidos, vj. den. Item Exposuerunt pro pane albo, empto pro dicta cœna, videlicet xv. solidos,
in altero Comput. ann. 1488. ibid. pag. 48. col. 1.
[]« 3 exponere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXPONERE3
3. EXPONERE, Expellere, ablegare. Charta Barthol. Laudun. episc. ann. 1141. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 318 :
Visum est Hugoni (abb. Præmonst.) sorores suas, quæ in eadem valle penes se morabantur, veluti nimis sibi propinquas removere..... Ego autem nolens eas ab episcopio meo Exponi, etc.