« »
 
[]« Fanum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 413a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FANUM
FANUM, pro Gentilium Templis Christiani proprio vocabulo usurpabant. S. Ambrosius Epist. 29 :
Quid est enim nisi Fanum, in quo est conventus gentilium ?
Commodianus Instr. 24 :
Exis inde foris, iterum tua Fana requiris.
Fana idolorum, in Capitularibus de partibus Saxoniæ cap. 1. etc. Est autem proprie fanum, ἱερὸν τὸ ἐν ἄλσει, in Glossis Gr. Lat. Hinc
Manducare aut bibere juxta Fana, ex immolaticiis forte, grande Christianis piaculum. S. Columbanus de pœnitentiarum mensura cap. 36 :
Si quis autem laicus manducaverit juxta Fana, id est, postquam Sacerdos illi prædicavit, quod sacrilegium hoc erat, et postea mensæ dæmoniorum communicaverit, etc.
Ubi Cumeanus Abbas cap. 7 :
Si quis ad Fanum communicaverit, etc.
Vide Immolaticiæ. Gregor. Turon. Vitæ Patrum cap. 6 :
Erat autem ibi Fanum quoddam diversis ornamentis refertum, in quo barbaris opima libamina exhibens, usque ad vomitum cibo potuque replebatur.
Vide Grimm. Mythol. German. pag. 51. sqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fanunculum, Parvum fanum. Vita S. Dunstani, Maii tom. 4. pag. 558 :
Quadratam[] paribus angulis Ecclesiam in modum Fanunculi construere jussit.
Fanatici, Gentiles Fredegarius in Hist. Epitom. cap. 65 :
Quod ab his gentibus fertur eorum deum fuisse locutum, quem Fanatici nominant Wodanum.
Gesta Regum Francor. cap. 10. de Chlodoveo :
Eratque ipse tunc Fanaticus et paganus.
Annales Franc. Lambeciani ann. 798 :
Illi Abotridi Fanatici erant.
Apud Prudentium, Fanaticos, fanorum Sacerdotes, interpretatur Iso Magister in Glossis. Occurrit eadem notione apud S. Hieronym. cap. 6. in Isai. et S. Augustin. in Psal. 40. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Fanaticus, Garde de temple, ou devin. Vide Galfridum Monemuthensem lib. 2. cap. 1.