« »
 
[]« Felgaria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 427c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FELGARIA
FELGARIA, Res parta, acquisita, ut videtur, a Teuton. Felgen, Vindicare, appropriare, nisi mavis a Felgh deducere quod flexura exponitur in Glossis Florentinis. Charta Sisnandi Episc. Iriensis seu Compostellani æræ 952. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Bened. tom. 4. pag. 434. v :
Per ubi dividunt per Agilario trans ruptas, dirutas, arbores, babeias, Felgarias, ac quicquid ibi conclusum est, habeat sanctus Stephanus in perpetuum.
Charta sequens ejusdem Sisnandi paulo aliter habet :
Per ubi divident cum artillero, terras ruptas et inruptas, cum arbores, bausas, et Felgarias, etc.
P. Carpentier, 1766.
Locus filice plenus. Placit. ann. 891. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 170 :
Villam Caderillam ab integrum, et in manso commendato, seu et in brugarias, necnon et Felgarias, quidquid ibi visa fuit habere ... solemniter condonaverat.
Ita Felicum pro filicum apud Ermold. Nigell. lib. 3. vers. 355.