« »
 
[]« Fideicommissum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 486a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIDEICOMMISSUM
FIDEICOMMISSUM, Testamentum, instrumentum fide sua assertum. Testam. ann. 1165. apud Murator. in Antiq. Estens. pag. 324 :
Quidquid habeo in Casale atque in Scodesia in meo domnicato, filiæ meæ Donellæ, vel ejus liberis, filia mea defuncta, medietatem per Fideicommissum relinquo.
Vide J C.
L. Favre, 1883–1887.
Legitur sensu vulgari :
Pro remedii animæ Freduloni, comiti condam, per Fidei commissum quod nobis injunxit in pago Ruthenico... omnem medietatem ab integrum. (Basilicæ Ruthenorum donamus).
In mus. arch. dep. p. 17, an. 856.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fideicommissarius, Testamenti executor. Chron. Farfense, auctore Gregorio Monacho, apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 587 :
Quidam autem Franco nobilis vir, qui vocabatur de Doaroa, et Seuguo, ambo socii et Fideicommissarii cujusdam Joannis Muti pro ejus anima confirmaverunt per chartam donationis in hoc Monasterio quasdam res ipsius in territorio Sabinensi.
Ibidem col. 596 :
Item Saxo judex Romanus filius Elpiczonis concessit in hoc Monasterio res cujusdam Cencii, cujus erat Fideicommissarius.
Vide Manufidelis, et Haltaus. Glossar. Germ. voce Treuhænder, col. 1805.
P. Carpentier, 1766.
Foyement appellatur in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 420 :
Item que Foyemens ne puist vendre heritaiges partenans alle exécution de testament de cely, qui Foyemens les aurat constitué, etc.