« »
 
FOGAGIUM 1, FOGAGIUM 2.
[]« 1 fogagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 537b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOGAGIUM1
1. FOGAGIUM, Gramen, quod æstate non depascitur, et quod spoliatis jam pratis, hiemali tempore succrescit. Leges Forestarum Scotic. cap. 16 :
Si gramen, Regis in foresta locatur pro Fogagio, scilicet a festo O. SS. usque ad festum Petri in Quadragesima, unumquodque animal solvet pro Fogagio 4. denarios, et unaquæque juvenca 2. denarios.
[]« 2 fogagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 537b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOGAGIUM2
2. FOGAGIUM, ut Focagium, Tributum pro focis exactum. Creatio Magni Consilii Dalphinalis ann. 1336. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 44 :
Primus Consiliarius tam de impositione Fogagiorum, quam omnibus aliis gestis tempore nostri regiminis usque nunc, de quibus esset rationabiliter restitutio facienda.... onus habeat.
Saisimentum Comitatus Tolosæ apud la Faille tom. 1. Annal. Tolos. pag. 4. Instrum. :
Senescallus audiat.... de justitiis et foriscapiis, de intragiis, de acapitibus.... et de Fogagiis et de donis.
Ordinat. Humberti Dalphini inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 275 :
Unum obolum bonæ monetæ censualem, quod Fogagium communiter nuncupatur et nuncupari consuevit.
Vide Foagium et Fogus.