![[]](img/image.png)
FORE, pro Esse. Gregorius Turon. in Vita S. Maurilii Episc. Andeg. MS. cap. 2 :
Audiens autem..... in villa quadam... fanum Fore antiquissimum diversis idolorum culturis dedicatum, etc.Adde cap. 18. Fridegodus in S. Wilfrido cap. 16 :
Ditmarus lib. 2 :En qui confirmas Christum Fore cunctipotentem.
In medium prosiliit, et Cunonem per omnia mentitum Fore coram omnibus dixit.Occurrit passim. Vide Felicem Osium in Notis ad Ottonem Morenam pag. 34.