« »
 
FREHTA, FRETA 1, FRETA 2, FRETA 3.
[]« Frehta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 604b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FREHTA
FREHTA, Modus agri, seu agri portio, Germ. Frehte. Charta ann. 1280 :
Ex una parte dimidia Frehta, ex altera parte dimidia Frehta.
In fine hujus Instr. Summa agrorum horum, etc. Vide Freta 2. Confer Scherz. Glossar. Germ. in hac voce. Alio sensu, scilicet pro corvata in Chart. ann. 865. apud Neugart. in Alem. num. 430 :
Censum inde, id est unius servi Frehtam absque diebus et feminæ operibus singulis annis persolvant.
Jura Mauri-Monast. ann. 1144. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 229 :
Decimam dabit ex suo manso quod tamen Frehtas bene sibi recompensatur, plures enim habet.
Ibid. pag. 230. Fretis.
[]« 1 freta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRETA1
1. FRETA, Species mensuræ pro liquidis. Formulæ vett. Alsaticæ art. 22. apud Eccardum ad calcem Legis Salicæ pag. 244 :
Duas Fretas de cervisa et sume sex siclos de vino in cellario, etc.
[]« 2 freta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 606b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRETA2
2. FRETA, Idem videtur quod Fraustum, ager incultus. Chron. Collegiatæ S. Petri apud Georg. Christian. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 464 :
Madtildis vidua, [] soror Wolffmanni xxiiii. curvales. Wolffmannus et frater ejus decem et dimidium. Gezacha tres et dimidiam Fretam.
[]« 3 freta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 606c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRETA3
3. FRETA, Sepes, idem quod supra Fracta 2. Vide in hac voce. Charta Rob. Comit. Alenc. in Reg. forest. comitat. Alenc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 22. r°. :
Concedo (monachis de Persania) usagium suum ad omnia et singula loca prædicta,... ad carbones faciendum propter usus fabricarum ipsorum et ad Fretas similiter faciendum.