![[]](img/image.png)
GARRITUS, Cautione assertus, Gall. Garenti. Chron. Forojul. in Append. ad Monum.
eccl. Aquilej. pag. 35. col. 1 :
Dominus comes factus fuit capitaneus per quinque annos, et omnes reditus patriarchatus et Garritum debebat habere : ita quod patriarcha nihil habebat agere, nisi accipere a domino comite tria millia marcarum in determinatis taxis.Vide supra Garrandare.