« »
 
[]« Glessum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 078a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GLESSUM
GLESSUM, Glesum, veteribus Gallis Succinum. Tacitus de Morib. German :
Succinum, quod ipsi Glesum vocant inter vada atque in ipso littore legunt.
Plinius lib. 37. cap. 3. de Succino :
Certum est gigni in insulis Septentrionalis Oceani, et a Germanis appellari Glessum itaque et a nostris unam insularum ob id Glessariam appellatam.
Quo loco censent quidam, glessum nihil aliud esse, quam quod Anglo Saxones glæs, Galli, Germani, et Angli Glasse vocant, hoc est, vitrum : neque enim succinum, quod sit succus arboris, uti vult Plinius, appellatum, sed a voce Hebraica, quæ seu ὑαλόεν seu vitreum, vel ϰαθαρόν et διαφανές sonat. Vide præter Fullerum, Joan. Ruellium lib. 1. de Natura stirp. cap. 39. Cluverium lib. 3. Germ. antiq. cap. 44. Kilianum verbo Gleyepot, et Schilterum in Glas. []