« »
 
[]« Gliscere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 078c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GLISCERE
GLISCERE, est Cupere vel desiderare, resplendere, crescere, ardescere, pinguescere, tumescere, superbire vel indignari, apud Johann. de Janua, qui verbum illud derivat a γλυϰύς, Dulcis :
Quæ enim dulcia sunt, inquit, desiderare solemus
. Papias : Gliscit, Crescit, ardescit, augmentatur, desiderat. Nonius : Gliscit est Congelascit, et colligitur, vel crescit, vel ignescit. Vide locos ab eo laudatos, et, si vacat, Lexicon Martinii. Id unum observabo veteres nusquam usos fuisse verbo Gliscere pro Desiderare ; recentiores vero frequenter. In Hymno Martyrum canimus :
Gliscens fert animus promere cantibus
  Victorum genus optimum.
Sic in Statutis Canonicorum Regul. art. 64. apud Duellium lib. 1. Miscell. pag. 98 :
Sed non plus teneat quam scit sibi quisque necesse
Utque Deo placeat, Gliscat sibi multa deesse.
Vide Rymerum tom. 8. pag. 297. col. 1. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta Radulfi reg. ann. 932. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 68 :
Qui pro amore omnipotentis Domini sanctam Dei ecclesiam construere et reædificare Gliscit, etc Goulouser,
eodem sensu, Poetis nostratibus. Phil. Mouskes in Phil. Aug. :
Le boin evesque de Tolouse,
Qui leurs armes sauver Goulouse,
Kacierent il fors de la tierre.
Guill. Guiart. pag. 25 :
Richart qui guerroier Goulouse,
Assaut le conte de Thoulouse.
Froissart. in Poemat. MSS. :
Tres que n'avoie que douze ans,
Estoie forment Goulousans
De veoir danses et carolles.