« »
 
[]« Horribilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 234c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORRIBILIS
HORRIBILIS, Qui aliquid abhorret, refugit. Constantinus Africanus lib. 1. de Morborum cognit. cap. 20. ubi de Cura amoris, quem morbum in cerebro contiguum esse ait :
Ab ebrietate caveant (qui amore tenentur,) et cum oporteat, dormiant, post somnum vero in balneo delectentur, cum aqua et aere temperato et lucido, neque eis accedat, quod animus abhorreat. Interrogatus autem quidam a Philosophis, quare Horribilis homo gravior esset quam quodlibet pondus, taliter respondisse [] fertur : Homo, inquit, Horribilis pondus est animi solius : alia vero pondera animæ et corporis sunt communia.
In Glossis antiquis MSS. Horribile exponitur infinitum.