« »
 
INCLINARE 1, INCLINARE 2.
[]« 1 inclinare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLINARE1
1. INCLINARE, Ad servitutem repetere, revocare, ad servitium interpellare, in Synodo Remensi 3. can. 19. apud Flodoard. lib. 2. cap. 5. in Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 43. in Concilio Valentino III. ann. 855. can. 23. et in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 89. Lex Ripuar. tit. 57. § 1 :
Nullatenus eum permittimus in servitium Inclinare.
Marculfus lib. 2. form. 32 :
Si quis vero.... contra hanc ingenuitatem tuam venire, aut eam infrangere conaverit, aut te in servitio Inclinare voluerit, divina eum ultio subsequatur.
Adde form. 28. Charta ingenuitatis apud Will. Hedam in Bernulpho Episcopo Ultrajectensi :
Mundibordem vero vel defensorem alibi non inquiramus, nisi ad supradicti Sancti altare, ad defendendum scilicet, non ad Inclinandum, et ab omni servitio permaneamus liberi atque illæsi stabili lege.
Ita vocem Inclinare, pro deprimere usurpat Gregorius M. lib. 1. Epist. 72 :
Cognovimus enim eos, fidem velle Christiani nominis Inclinare.
[]« 2 inclinare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 327c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCLINARE2
2. INCLINARE, Capite seu corpore inclinato salutare. Chron. Leob. ad ann. 1298. apud Pez. tom. 1. Script. Austr. col. 876 :
Adolfus, magis inconsulte quam ignave pugnans, galea de capite distringitur ;.... et cum Alberto se cursu rapido vicinaret, Albertum Inclinavit.
Stat. Mss. eccl. Tull. ann. 1497. fol. 60. r° :
Spalarius venit et Inclinat eos, quos ad serviendum videt esse propitios.
Vide supra Encleticare.