« »
 
INGROSSARE 1, INGROSSARE 2, INGROSSARE 3.
[]« 1 ingrossare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGROSSARE1
1. INGROSSARE, Luculentius scribere, Gall. Grossoier : quod de forensibus instrumentis dici solet. Limborch. Sentent. Inquisit. Tolos. pag. 183 :
Ego Petrus de Claveriis publicus Tholosæ Notarius... scripsi et Ingrossavi.
Acta SS. Junii tom. 1. pag. 266. de SS. Martyribus Sendomir. :
Tenens in manu schedam certam... et petens eamdem ad acta suscipi et Ingrossari.
Diploma Sigismundi Imp. ann. 1493. apud Ludewig. tom. 5. pag. 306 :
Ideoque presens publicum instrumentum hujusmodi transumptum in re continens per connotarium meum supra et infra scriptum fideliter ingrossatum, etc.
Vide Grossare 1.
Ingrossator, Qui instrumenta forensia et contractus in membranis majori charactere exarat et redigit, Gall. Grossoieur. Unde, inquit Spelmannus, ævo Henrici VI. Ingrossator magnæ rotulæ appellatus fuit, qui hodie Clericus Pipæ est : et duplex Ingrossator, qui nunc Pipæ Contrarotulator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ingroxator, Ead. notione, in Laterculo Magistratuum Cremonensium, apud Murator. tom. 7. col. 646.
[]« 2 ingrossare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGROSSARE2
2. INGROSSARE,
Facere ut omnes partes cohæreant, condensare, facere continuum seu crassum
. Goclenii Lexic. Philosophicum.
[]« 3 ingrossare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INGROSSARE3
3. INGROSSARE, Italis, Rem re permutare sub judicis auctoritate, qui factum instrumento publico approbat ; unde Ingrossatio, Permutatio. Stat. Mantuæ lib. 2. cap. 24. ex Cod. reg. 4620 :
De ingrossationibus et drizzationibus et rerum divisionibus. Statuimus quod D. potestas et ejus judices ad jus deputati teneantur et debeant Ingrossare et drizzare justo pretio, re per testes idoneos diligenter scrutata, petentibus Ingrossationem vel drizzationem sibi fieri in aliqua terra vel possessione posita infra terminos [] lapideos... Fiat autem Ingrossatio vel drizzatio in hunc modum ; videlicet si res, quæ petitur Ingrossari vel drizzari sub dictis D. potestate et ejus judice fuerit allodium, tunc fide facta, et per D. potestatem et ejus judicem cognito de quantitate pretii justi et valentiæ rei, teneantur ipsi potestas et ejus judices illam Ingrossare vel drizzare petenti, soluto pretio ejusdem rei domino rei.
P. Carpentier, 1766.
Ingroxare, Ingroxamentum, Ingroxatio, Eadem notione. Stat. ann. 1225. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 339 :
Et quod exstimatores non possint contra voluntatem alicujus partis auferre petiam boschi alicujus per cambium sive Ingroxamentum, etc. Et si pecia vineæ unius partis fuerit minus usque ad unam perticam quam pecia alterius, non eo minus fiet Ingroxatio, si de terra culta possit ei dare consultum... Et si aliquis in terris alienis, quas habet ad fictum, jus in re habens provocetur ad Ingroxationem, non fiet Ingroxatio, nisi prius domino citato et præsente, si venire voluerit. Postea fiet Ingroxatio invito domino.
Et col. 342 :
Et quod extimatores communis Mutinæ non possint cambiare, Ingroxare, neque drizare in vineis et terris, quæ fuerunt designatæ et datæ hominibus de Spimlamberto pro communi... Nec possit nec debeat exstimator facere aliquod cambium vel Ingroxationem, nisi inter personas jurisdictioni communis Mutinæ suppositas.