« »
 
[]« Insula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 384b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSULA
INSULA, Domus ab aliis separata. Gloss. Lat. Gr. : Insula, νῆσος, συνοιϰία. Anastasius in S. Silvestro PP. pag. 17. 18 :
Insulam Attitiæ et Montem Argentarii præstantem solidos sexcentos.
Mox :
Insulam, quæ dicitur Assis in territorio Portuensi.
Vide Festum et Scriptores Latinos. Scribit Odo Gesseus in Historia Aniciensi lib. 1. cap. 24. Podiensis urbis partem inferiorem divisam esse in 22. regiones, vel partes, quas vulgo les Isles vocant. Insula, per excellentiam Britannia dicta. Vide Notas Stephani Stephanii ad Saxonem Grammaticum, pag. 194.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insulare,
In insulam convertere
. Laurent. in Amalthea ex Apuleio, qui habet lib. de Mundo sub finem :
Audivimus regiones quæ prius fuerunt continentes, hospitibus atque advenis fluctibus Insulatas.
Eadem habet S. August. lib. 4. de Civ. Dei cap. 2. []
Insularis Poena, Exilium, relegatio in insulam, apud Ammianum lib. 15 :
Correptos aliquot vexatosque tormentis... Insulari pœna mulctavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insularius, Custos Insulæ seu domus ab aliis separatæ, Gall. Concierge. Gloss. Isid. : Viticus, (villicus) Actor, exactor villæ pensionum, Insularius. Supplem. Antiquarii : Insularius, Ἐνοιϰολόγος, Inquilinus. Lex 5. D. § 1. de instit. act. (14, 3.) :
Si quid cum Insulario gestum sit, vel eo quem quis ædificio præposuit, etc.
Rursum occurrit leg. 4. de præf. vigil. (1, 15.) et alibi non semel, præsertim apud Jurisconsultos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insulatus, Nulli contiguus, undique separatus et commeabilis, Gall. Isolé. Altare Insulatum, in Actis SS. Maii tom. 6. pag. 831.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insuletum, Parva insula, apud Rymerum tom. 11. pag. 453. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Yslement, pro Insulaire, Insularis, habitator insulæ, in Lit. remiss. ann. 1412. ex Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 279 :
Comme le suppliant se feust mis en un vaissel en la compaignie du maistre et autres marineaulx d'icellui vaissel pour aller pescher,... ilz furent prins par les Anglois et Yslemens, qui les menerent prisonniers ès ysles de Gersie.