« »
 
[]« Lesæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 068a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LESAE
LESÆ, Species vinearum ad muros subruendos, quas Cedrenus λέσας vocat in apparatu bellico Sultani adversus Romanos, quasque ex eo sic describunt Lipsius lib. 1. Poliorceticon Dialog. 7. et Carolus de Aquino in Lexico Militari :
Tabernacula quædam habens ex viminibus texta, et superne bovillis coriis operta, quibus et rotæ erant subjectæ basibus columnarum (vocant autem id genus machinas, Lesas) has inquam machinas habens, implevit eas copia militum, quos jussit bidentes, dolabras, aliaque agrestia instrumenta ferre ; existimans scilicet, paulatim admovere muris Lesas, atque ita subfodere assidue et secure ipsa fundamenta.