« »
 
LAMPAS 1, LAMPAS 2.
[]« 1 lampas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAMPAS1
1. LAMPAS, Solstitium æstivum. Papias : Lampas ideo solstitium æstivum dicitur, quia tunc Lampas solis claritatem et calorem majorem accipiat. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lampas Olei, Mensura olearia, continens quatuor libras in pagis Lugdunensi et Bellijocensi ; in aliis vero vicinis locis tres tantum libras, seu quarterones, ut libras vocant vulgari idiomate. Charta Sacristæ Montis Bertodi in Dumbis ann. 1467 :
Sub servitio dimidiæ Lampadis olei, etc. Sub servitio novem Lampadarum olei, mensuræ Villæ-francæ.
[]« 2 lampas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 018c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAMPAS2
2. LAMPAS, sic apud Jacobitas vocatur Olei unctio variis in casibus adhibita, ut colligitur ex vet. Ordin. apud Asseman. tom. 2. Bibl. Orient. pag. 503 :
Ordo Lampadis seu unctionis oleo, juxta ritum Syrorum et Ægyptiorum, in quinque officia divisus. Officium 1. pro infirmis 2. pro iter agentibus. 3. pro quacunque necessitate. 4. pro gratiarum actione. 5. pro catechumenis, energumenis et pœnitentibus.