«
2 lar » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 030a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAR2
2. LAR. Vita S. Schetzel. tom. 2. Aug. pag. 178. col. 2 :
Diversorium tamen ipsius
ingredi recusabat : reclinato capite quiescebat in Laribus domatis, vel potius in medio
curtis.
Id est, Lateribus, ut notant docti Editores. At minus bene, ni fallor :
pars enim domus seu locus, ubi ignis accenditur, videtur esse, ut colligitur ex Lit.
remiss. ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 83 :
Item ipsa existens nuper in
domo sui hospitis prædicti, invenit in Lare tres grossos Turonenses argenti, de lege et
tempore beati Ludovici.
L. Henschel, 1840–1850.
Lar, ut
Focus, Domus. Chart. Lothar. III. Imperat. ann. 1134. apud Erath. Cod.
Quedling. num. 3. pag. 80 :
Villico de unoquoque Lare obolum reddant.
Vide
Forcellinum.
Larem Fovere dicuntur, qui in aliquo loco domicilium habent. Charta Philippi Reg. Franc. ann.
1310. pro libertatibus Bastidæ in Petragoricis, ex 47. Regesto Tabul. Reg. n. 38 :
Si vero contigerit ipsos nobiles fovere vel non fovere Larem vel domicilium in
ipsa bastida, tenebuntur duntaxat pro rebus quas acquisierint in pertinentiis et honore
dictæ bastidæ ad contribuendum, ut cæteri, prout tenebantur illi a quibus dictas res vel
possessiones acquisiverint.
Edictum Philippi IV. Franc. Regis ann. 1302. ex
Chartulario S. Vandregisili tom. 2. pag. 1851 :
Inhibentes insuper ne morentur
seu Larem foveant in prædictis terris.
Eadem habentur in edicto Philippi VI.
Franc. Regis ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 199. Occurrit. alibi non
semel. Vide
Focus,
Ignis.
P. Carpentier, 1766.
Larem Tenere, Domicilium habere. Libert. civit. Ruthen. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 411. art. 3 :
Quod nullus serviens regius possit nec debeat moram continuam
facere, nec tenere domicilium, hospicium vel Larem in dictis civitate et burgo Ruthenæ.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce
Rauch,
col. 1507.