« »
 
[]« Liberti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LIBERTI
LIBERTI, a servitute manumissi. Ut enim Romani cum conditione operarum præstandarum servos suos manumittebant, ut patet ex toto Tit. de Oper. Libert. (38, 1.) quas etiam extraneis elocabant, ut earum lucrum pretiumve caperent, leg. Patronis Dig. eod. Tit. ita Wisigothi, Franci nostri et Longobardi servos suos a ditione sua et potestate duris fere semper conditionibus relaxant,[] adeo ut non tam libertatem consecuti, quam servitutem mutasse viderentur : quod satis colligitur ex Lege Wisig. lib. 5. tit. 7. § 14. Greg. Monachus in Chronico Farfensi, tom. 2. Muratorii part. 2. col. 398 :
Constituit ipsius Libertos... ut ipsas res cultarent et meliorarent et annualiter persolverent hordei modia x.
Atque inde cautum legimus in Concilio Aurelianensi IV. can. 9. ut Liberti, quos de servis Ecclesiæ Episcopus fecisset, in ingenuitate conservarentur, ita ut ab officio Ecclesiæ non recederent : et in Aurelianensi V. can. 6. ut Libertos sine voluntate illius qui eos absolvit, ordinare non liceret. Sed et meminit Ivo Carnotensis Epist. 132. Statuti ejusdem Ecclesiæ de non admittendis ad Clerum Libertis : Nec mirum, cum ad servitutem revocari potuerint ab iis qui illos libertate donaverant. Index vet. Canonum, tom. 3. Concil. Hisp. pag. 29 :
De superbis Ecclesiæ Libertis, ut ad servitium revocentur.
Vide Murator. Antiq. Ital. Dissert. 15. tom. 1. col. 841.
Erant igitur Liberti, vel manumissi sub obsequii conditione, in familia, et ex familia Patroni, seu manumissoris : ita ut ii, eorumque liberi professionem edere identidem tenerentur, qua et manumissorum conditionem, et se ex familia manumissoris esse profiterentur, ut est in Concilio Toletano IV. can. 70. Tolet. VI. can. 9. Cæsaraugustano III. can. 4. et in Legibus Wisig. lib. 5. tit. 7. § 21.
Tantum vero aberat ut ingenuitatem plenariam adipiscerentur, ut ne cum ipsis siquidem ingenuis matrimonio copulari iis liceret. Quod si ejusmodi nuptiæ contraherentur, nati ex ea conjunctione liberi, libertinæ conditionis existebant, uti statuitur in Concilio Toletano IX. can. 13. 14. 15. 16. et in Legibus Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 17. Sed et a Palatinis officiis arcentur in Statuto Ervigii Regis Gothor. Hispan. quod præfigitur Concilio Toletano XIII. et can. 6. ejusd. Concilii. Ad testimonia perinde ac servi non admittebantur, etsi id eorum liberis liceret, ex Legibus Wisigoth. d. tit. § 12. et Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 157. 159. Si absque liberis, et inordinati decederent, ad patrones redibat eorum hæreditas, cap. 14. et in L. Bajw. tit. 58. § 4. Vide Patrocinium.