MAZER,
Mazerinus,
Mazarum,
Masdrinum : ita passim appellant
Scriptores pretiosiora pocula ; sed quæ eorum fuerit materia, non omnino constans est
opinio. Somnerus lignea fuisse dixit, et acerna, quod
Maezer, Belgis, aceris
arboris tuberculum sonet. Sane scribit Janus Dolmerus in Notis ad Jus aulicum Norvegicum
antiquum pag. 461. pocula ex acere facta olim fuisse in pretio apud Norvegios. At
Fortunatus in Epistola præfixa lib. 1. Poemat.
pocula acerna ut viliora recenset.
Germ.
Maser, olim
Masar, est Tuber, nodus trunci. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col.
875.
![[]](img/image.png)
◊ Genuinam vero, ni fallor, notionem attigit vetus Glossarium Lat.
Gall. docet quippe eadem fuisse vasa, quæ Latini
Murrhina vocant :
Murrha,
Hanap de madre.
Sed et Matthæus Paris ann. 1181. videtur appellasse,
Murrhina, quæ alii
Mazerina, pag. 97 :
Tres cuppæ Murrinæ.
Charta Guillelmi Episc. Ambian. ann. 1293. in Tabul. Episcop. Ambian. fol. 99. v. :
Et cuilibet lectum et sciphum argenteum et Murreum.
Testam. Johannis de Albiniaco Episc. Trecens. apud
Camusatum pag. 201 :
Una cum omnibus et singulis ciphis meis Murreis tam cum
pedibus argenteis, quam sine pedibus, etc.
Lit. official. Autiss. ann. 1338. in
Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 40 :
Item duos ciffos Murreos, valentes tunc communi
extimatione sexaginta solidos Turon.
Charta ann. 1375. in Reg. 108. ch. 286 :
Item omnes ciphos, tam argenti quam alios de Madre, etc. Un henap de Madre
vermeil,... lequel henap fut prisié douze sols Parisis,
in Lit. remiss. ejusd.
an. ibid. ch. 66. Est autem
Murrha, ut auctor est Plinius lib.
37. cap. 2. lapidis pretiosi genus odoris præstantia commendabile, et colorum varietate
insigne, subinde circum-agentibus se maculis in purpuram candoremque, et tertium ex
utroque ignescentem, veluti per transitum coloris purpura rubescente, aut lacte
candescente.
◊ Nascitur autem in Oriente apud Parthos. Papias : Murina,
gemma, apud Parthos gignitur, unde dicitur, quia varietas ejus in purpuram candoremque
et ignem, quasi in cælesti arcu conspicitur.
Ex Isidori Origin. lib. 16. cap. 12.
sect. 6. Notum vero Murrhea et Murrhina pocula et
vasa magno olim fuisse in pretio apud Veteres, non modo ex Plinio, sed et Seneca
lib. 7. de Benef. cap. 9. Suetonio in Augusto cap. 71. Propertio lib. 4. Eleg. 5. vers.
26. Martiale lib. 14. Epigr. 113. Paulo et Javoleno JC. in leg. 3. § 4. et leg. 11. § 2.
D. de Supellectile legat. (33, 10.) Capitolino in Antonino Philosopho et in Ælio Vero,
Lampridio in Heliogabale, Victore in Epit. in eodem Antonino, etc.
◊ Ex quibus quidem Scriptoribus invicem collatis nondum certo erui
potuit quænam fuerit Murrhinorum materia, adeo ut cum Turnebo lib. 8. Adv. cap. 1. dicere
liceat, ubi de Murrhinis,
tantam nobilissimorum Scriptorum in re frequentissima
dissensionem adnotatione dignam prorsus existimandam.
Quippe Baronius ann. 34.
ex Mich. Mercato, Mirrham veterum, idem esse ait quod hodie Indi
Benzni, seu
Benivinum vocant, materiam scilicet ex mirrhæ arbore incisa fluentem, ex qua in
massam coagmentata, coloribus ad speciem inductis, arte inde potoria effingebantur, quæ in
summis populi deliciis essent. Cardanus, Julius Scaliger in lib. de Subtilitate, et
Salmasius ad Solinum,
murrhina antiquorum, esse vasa nostro sæculo
porcellanea vocata contendunt, proindeque, ut Baronius, fictilia ; cui sententiæ favet Alph. Ciaconius in epist. ad Princ.
Cardinal. apud Marten. tom. 3. Ampl. Collect. col. 1324 :
Taceo... vasa Murrhyna
ex China tot generum, quæ Porcellanæ patrio sermone
appellantur.
Petrus vero Bellonius lib. 2. Observat. cap. 7.
vasa murrhina ex aliquo concharum genere fuisse confecta existimavit : et ideo sic
denominari a Murice pisce, qui per excellentiam alio nomine Conchilium dicitur. Antonius
Nebrissensis
agaten esse putat. Andreas Cæsalius de metallis lib. 3. cap. 23. ex
scoriis metallorum
![[]](img/image.png)
confecta murrhina vasa existimat, eaque sic dicta, quod
myrrham redoleant. Denique Nicolaus Guibertus Medicus Mussipontanus in Assertione de
Murrhinis, edita Francofurti ann. 1597. confutatis hisce virorum doctorum sententiis,
novam induxit, contenditque murrhina vasa lapidea fuisse, et ex materia fossili, non vero
fictilia, licet id Propertius videatur dixisse : quod etiam ante eum statuerat Georgius
Agricola lib. 6. de Natura fossilium, scribens, Onychen in Caramania natam, nunc onycha
nominare Plinium, nunc murrhina. At cum species variæ sint Onychis, idem Guibertus putat
murrhina vasa elaborata ex ea quam Corneolam albam vocant, zonis tamen diversis coloribus,
et aliquam similitudinem habentibus ad arcum cælestem, (quas quidem venas,
madratas, a vulgo appellari annotat cap. 6. extremo) qualis improprie Sardonyx
dicta, quæ potissimum in Caramania probatissima nascebatur. Id præterea firmant Glossæ
Græc. Lat. :
Σάρδιον, τὸ ψηφίον, murra, σαρδόνυξ.
Sed et Sidonius Carm. 11.
myrrinam
Sardonichen dixit :
Myrrina Sardoniches, amethystus Iberus, iaspis
Indus, etc.
Apud Annam Comnenam lib. 3. Alexiad. pag. 94.
ϰαυϰίον σαρδονύχιον, Aretas in Apocalypsim cap. 57. de
Sardonyce :
Ὁ λίθος οὕτος ϰαὶ χροίαν αἱματιαίαν
ἐγϰολπίζεται.
Ejusmodi onychinorum vasorum meminit Concilium Duziacense I. part.
4. cap. 5 :
Et probatum est coram omnibus in Synodo, quia calicem onychinum de
ipsa Ecclesia auro et gemmis ornatum, et patenam onychinam, quam Domnus Rex S. Mariæ
Laudunensis Ecclesiæ dedit, auro et gemmis ornatam de scriniis suis... latentius
jussit arripere.
Unde colligitur ejusmodi calicibus usos etiam in sacrificiis
Sacerdotes, ut et ex Chr. Casin. lib. 3. cap. ult. Helgaldus in Roberto Rege pag. 68 :
Urceolum ex onychino factum, quod comparaverat Rex ditissimus pretio 60.
librarum, iterum ipsi sanctæ Crucis loco contulit.
In hoc tamen differre
observat idem Guibertus antiquorum
murrhina et
onychina vasa, quod vasa
murrhina ex Onyche gemma confecta appellationem hanc sortiebantur : pocula vero
onychina, quæ ex Onychite, hoc est, ex Calchedonio erant confecta. Sed hasce virorum
eruditorum sententias aliis examinandas relinquimus, quas legere est potissimum apud
Iacobum Gretzerum in Syntagm. de Vino myrrhato et myrrhinis.
◊ Murrhina porro
pocula intellexisse Virgilium 2.
Georg. non desunt qui putant :
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
Ubi Servius :
Gemmeo poculo, non gemmato.
Mazer,
Mazarum, Wibertus in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 6 :
Et quemdam
scyphum pretiosi Mazeris ob sui memoriam obtulerat.
Ubi Codices alii monente
Henschenio, præferunt
pretiosi Marmoris.
Mazeris legendum censet Mabill. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 73.
ubi observat Brunonem Signiensem asserere hunc scyphum ligneum fuisse, atque a Desiderio
Casinensi seu Victore III.
poculum lignarium appellatum. Will.
Thorn in Chr. pag. 2205 :
Et empla un hanap de Mazer, oue un pée d'argent.
Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Item ciphus de Anserne
magnus de Mazero, cum basso
pede, et circulo argenteo. Item cupa magna de
Mazero, ornata pede alto 2. circulis et pomellis argenteis.
Charta Heccardi
Comitis Augustodunensis apud Perardum :
Et anapo corneo majore, cum illo de
Mazaro.
Testamentum Mag. Geraudi de Abbatis-villa Archidiaconi Ambianensis ann.
1271 :
Et tota supellectilis mea argentea, et cyphi de Mazaro, cum pedibus, et sine
pedibus.
Charta ann. 1347. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 556 :
Item, unum ciphum de Mazaro sine copertorio, cum pede argenteo laborato in
medio et deaurato, cum sex esmaltis parvis. Item, unum alium ciphum minorem cum
copertorio de Mazaro cum pede argenteo, habente unum esmaltum laboratum in summitate
dicti copertorii.
◊ Galli vulgo
Madre vocant ejusmodi scyphos et pocula.
Computum Steph.
de la Fontaine Argentarii Regis ann. 1350. titulo,
Madres et
caillers pour boire vins nouveaux
:
Pour un hanap de Madre fin à tout le
couvercle, duquel l'en sert le Roy à table, 16. liv. Par.
In eodem Computo :
Pour faire et forger 7. bouillons d'argent pesans 2. onces, dorez et émaillez à
leurs armes, et mis és fons desdits caillers.
Alibi :
Pour apareiller et
recoudre 2. hanaps caillers, pour argent et façon 28. sol. Paris.
Rursum :
Pour faire et forger la garnison de sa couppe de Madre de son hennap de jour, et
de son cailler de nuit, pour le terme de Toussains, et les 12. bouillons pour les
caillers de sa table.
Ibidem :
Pour faire et forger 4. boullons d'argent
doré et émaillez pour mettre és fons des 4. caillers, etc.
Et cap. quod
inscribitur
Coutellerie :
Deux paires de couteaux à trenchier avec les
parepains, l'une paire à manches de cedre, garnis de virolles et de tinglettes d'argent
dorées, et émaillées de France : et l'autre paire à manches de Madre semblables, garnis
et émaillez, delivrez en ce terme pour le Roy aux festes de Toussains et de Noel, douze
livres.
Passim ibi Regestum Peagiorum Paris. :
Hanap de Madre doivent un
denier, et s'il y a hanap de fust, si aquite le madre le fust tout pour un
denier.
Infra :
Du tonlieu des hanaps de Madre, de fust, d'escuelle, et de
plateaux.
Regestum continens Peagium Bapalmarum :
Le hanap de Madre à
pied d'argent.
Infra :
Le hanap de Madre pour son boire.
Tabularium Compendiense :
Tradita fuerunt Priori
2. plates, 3. escueles d'argent, 1. hennas, 2. bises dorées, 13. cuilliers en un
cofin, 9. en l'autre d'argent, 3. hennas de Madre à pié.
Testam. Droconis
de Vaucelles ann. 1358 :
Item do Alizonæ de Nigella pediceæ meæ...
x. libras Par. et meum magnum scyphum de Madre cum pede
argenti.
Charta Roberti Comiti Drocensis in Histor. Drocensi
pag. 250 :
Excepto quod scriptum est de merceriis et cyphis de Madre.
Etiamnum hodie Angli pateram
Mazer vocant.
Mazerinus, Scyphus ex
mazare. Radulphus de Diceto in Imag. histor. ann. 1182 :
Ciffi 9. argentei, tres cuppæ Mazerinæ, 3. salsaria argentea.
Teloneum S.
Audomari in Tabulario S. Bertini :
Saccus cordatus cyphorum Mazerinorum 4. den.
Charta ann. 1247. tom. 2. Hist. Eccles. Meldens. pag.
150 :
Legavit... sorori defunctæ Eremburgis, quadraginta solidos, et quemdam
ciphum Mazerinum.
Inde apud Poetas nostrates vernaculos
passim
Mazerin, pro scypho ex
mazare reperire est. Philippus
Mouskes
MS. in Philippo Aug. :
Et apporterent estrelins,
Hanas, coupes, et Mazerins.
![[]](img/image.png)
MS. :
Venir en fait tout plein un Mazerin,
Aubery bust, qu'il n'y quist point d'engin.
Alibi :
Tu en beuvras à un tel Mazerin,
Dont tu morras encore à male fin.
Mazdrinus. Lambertus Ardensis :
Wido de Elembon dedit feodum, quod ab eo tenebat
Gerardus de Sauvingehem, pro tribus fertis argenti, et cifo uno Mazdrino.
Ubi
Chronicon Andrense pag. 352. habet
mazerino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Madelinus. Tabular. Compendiense :
Hæc sunt nomina utensilia de Ruminiaco... duo
manutergia, tria auricularia, duo cifi Madelini cum pedibus argenteis.
P. Carpentier, 1766.
Maderinus. Charta ann. 1225. in Chartul. S. Mariani Autiss. :
Promisit abbas Eroardo
quemdam cifum Maderinum, etc.
Madrinus : Testamentum Abbonis Canonici Altisiodor. ann. 1191. in Tabular. Eccles.
Altisiodor. fol. 48 :
Duos cyphos argenteos, 11. cochlearia, unum Madrinum.
Et mox,
Cifum Madrinum. Necrolog. S. Martini de campis 4. Id. Jan. :
Dedit
Conventui ciphum Madrinum ad pedem argenteum et deauratum... an. 1331.
MS. :
Cil prent touailles, cil bacins,
Cil coupe d'or, cil Maderins.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mardrinus, in vita S. Udalrici sæc. 5. Bened. pag. 453 :
Unum coopertorium Mardrinum
ad servitium sui successoris dimisit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Maserius. Testam. D.
le Scrop ann. 1415. apud Rymer. tom. 9. pag. 276 :
Unum
Maserium coopertum, cum pede et borduris argenteis et deauratum.
Mazelinus. Necrolog. Ecclesiæ Parisiensis Non. April. :
Dedit etiam nobis cyphum
Mazelinum cum pede argenteo ad serviendum in refectorio.
Adde 21. Kl. Maii. Le
Roman
de Garin MS. :
Si m'ont tolu et mon pein et mon vin,
Et m'escuelle, mon hanap Mazelin.
Alio loco :
Giebert appelle, Baillez-moy câ le vin,
Dessus ma table mettez mon Mazelin.
Infra :
Desor la table fiert si le Mazelin,
Le hanap froisse, si espandi le vin.
Nolim tamen hisce omnibus Auctorum locis,
murrina vasa, cujusmodi
antiquorum erant, intelligi, cum doceat Papias sua ætate ita appellata universim vasa
vitrea, seu scyphos vitreos :
Murra, genus vasis, pro vase vitreo ponitur.
Edit. habet
pro vitro. Alibi :
Myrrhinum, genus optimi vitri et saphyrini
coloris, inde myrrhina vasa dicuntur.
Ita Codex editus : at MS. pro
vitri, habet
vini. Sed prior lectio melior ; atque ita sumi debere vasa
mazerina in Regestis Peagiorum supra laudatis fortean existimandum est.
Madrinarius, Officium Scantionariæ, cui madrinorum et poculorum cura incumbebat. Computum
Hospitii Reg. ann. 1313 :
Rad. de Asneriis Madrinarius.
Statuta Philippi
Longi pro sua domo ann. 1317. in Regesto
Pater, Cameræ Comput. Paris. fol. 79 :
Il y aura un Madrinier, qui servira de voires et de hanaps, et aura 3. den. de
gages par jour pour toutes choses.
Nescio an huc spectent Glossæ Gr. Lat. :
Παραχύτης, Mestrinus, Præfusor.
Ubi
Codex MS. S. Germani
![[]](img/image.png)
Paris. habet
Meterinus, Profusor, ut legendum
sit
Meserinus, vel
Maserinus, hacque voce intelligatur Pincerna. Sed hæc vox
non est istius ævi.
Madelinarius, idem dicitur in Ordinat. Hospitii S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1261 :
Guillelmus Madelinarius..., tam pro ciphis, quam pro vitris quærendis et
portandis, etc.
Vide
Olea,
Masoricus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Madelinier vero in
Lib. pitent. S. Germ. Prat. et
Maderinier, ejusmodi vasorum opifex, in Charta ann.
1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 205. Vide supra
Madarinarius et
Madrelinerius.
◊ Cum igitur
madrina vasa ac pocula in usu cotidiano
fuisse ita videantur ac vulgata, ut iis servandis et administrandis minister proprius
præpositus fuerit in aulis Regum, mirari sane subit, quod ex iis potoriis vix hodie aliqua
suppetant : præter illud forte quod etiamnum servat illustre ac regium omnino
Sandionysianum gazophylacium, de quo ita Doubletus pag. 344 :
Le hanap du Roy S.
Louis, dans lequel il beuvote, fait de Madre, avec son couvercle de mesme matiere, garny
d'un pied d'argent doré, et dedans icelui hanap, au milieu du fond, un émail de demy
rond taillé de fleurs de lys d'or à champ d'azur, etc.
Qui quidem sancti
Ludovici scyphus coloris subfusci est, et ex pretiosiori lapillo confectus, adeo ut
agatæ formam præferat, firmetque sententiam Antonii Nebrissensis : cujusmodi
forte fuere de quibus Nicol. de Braia in Ludov. VIII :
Discumbunt proceres, implentur vasa phalerno
Gemmea, clam labor est crateres evacuare.
Tametsi poetis veteribus loquendi formula familiaris, de qua Savaro ad Sidonium
lib. 2. Ep. 13.
◊ Materiæ denique vasorum murrhinorum excellentia ac raritas,
facit ut dubio locus sit, an poteria illa omnia, quæ hac appellatione censentur apud
Scriptores, revera fuerint ex Onyche, juxta Guiberti sententiam : an vero pleraque ex iis
fictitia, verorumque æmula, conflata ex versicolore materia vitrea, et in fornacibus
vitriariorum cocta : quod sane olim factum annotat Plinius lib. 36. cap. 26. Quemadmodum
hodie artifices porcellanas imitantur, vasis ex argilla opere figulino elaboratis,
incrustatione quadam albissima intinctis deinde in fornacem positis, quo nitorem et
lævorem vitri acciperent.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cum vero ejusmodi vasa in
usu cotidiano ita fuerint, ut in tabernis ipsis ministrarentur ; alia pretiosioris materiæ
puta
Porcelaine ; alia inferioris, quam
Fayance appellamus, fuisse certum
videtur. Et quidem distinguebantur
Le grand et petit madre, ut colligitur ex Lit.
remiss. ann. 1383. in Reg. 124. ch. 64 :
Raoulin Guillet vit quatre hanaps de
caillier ou de petit Madre, desquelz l'en servoit en ladite taverne.
Aliæ ann.
1400. ex Reg. 155. ch. 432 :
Un hennap de Madre du pris d'environ six
blans.
Argillam fuisse innuere videntur Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. ch.
212 :
Icellui Boyaud avoit esté fort blecié en sa teste d'une grant pierre, qui
estoit cheue sur saditte teste, et y portoit, comme l'en dit, du Madre ou
autrement.
Maserica, Vox, ut videtur, ejusdem originis. Poeta MS. infimi ævi, ex Bibl. Thuana Cod.
525 :
Adsit plena sero Maserica theca liæo,
Penus et artocopis, et acerna popina ferinis.
![[]](img/image.png)
Ubi Glossa
Masericam, ollam interpretatur.