« »
 
MALIA 1, MALIA 2.
[]« 1 malia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALIA1
1. MALIA, vox Italica, Magia, maleficium, incantatio. Miracula S. Johan. Gualberti tom. 3. Julii pag. 421 :
Etiam non hoc duximus prætereundum, quoniam modo quædam mulier de monte Miliario, a dæmone et incantationibus, quas vulgo Malias appellant, S. Joannis precibus fuit liberata.
[]« 2 malia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 196a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MALIA2
2. MALIA, Idem quod Mala, Male, valise. Statuta Equitum Teuton. cap. 14. apud R. Duellium Miscell. lib. 2. pag. 27 :
Sane cum omnis nota proprietatis a religiosis sit evitanda, volumus ut fratres in domo existentes, clausuris et serris et firmaculis in Maliis et bissacciis et scriniis careant.