« »
 
[]« Masculi pictavenses » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 294a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MASCULI
MASCULI Pictavenses, Masculina pecunia. Monetæ species. Goffridus Vindocin.[] lib. 1. Epist. 20 :
Quod si trecentos solidos Pictavensium Masculorum vobis daret, etc.
Charta ann. 1081. ex Tabulariis Angeriacensi et S. Stephani Lemovicensi :
Solidi ejusdem monetæ Masculinæ.
Paulo ante :
Solidi nummorum Pictavinorum.
Ubi Masculi Pictavenses, sunt eæ minusculæ monetæ, quas vulgo Mailles vocant, crebrius Mailles Poitevines, Pitas Pictavinas, de quibus agimus suis locis : ita ut Scriptores et Notarii ejusce ætatis vocem Maille per masculus extulerint, quod masle, vel male, id apud Latinos sonet. Vide Dissertat. nostram de Imperatorum CPolit. nummis n. 102. et 103.