« »
 
[]« Mensor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 344c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MENSOR
MENSOR, Agrimensor, apud Frontinum, Aggenum, Dolabellam, et alios. Alii sunt Mensores in Cod. Theod. de quibus est tit. 34. lib. 6. Horum enim munus fuit hospitia Principi præparare, Palatinis Principem comitantibus singulis
deputatas domos enotare, et postibus hospitaturi nomen adscribere
, ut docet lex 4. de Metatis (7, 8.) eodem Cod. ubi plura Jacobus Gothofredus. Diversi erant Mensores a metatoribus : hi integris castris locum deligebant, illi singulis hominibus vel in castris, vel in urbe. Vide Pitiscum. et Glossar. med. Græcit. in Μίνσωρ, col. 936.