« »
 
[]« Merus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 357c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MERUS
MERUS, Potio pura vini, cui opponitur Mixtum. Regula Magistri cap. 27 :
Mox cum sederint ad mensas Fratres, antequam comedant, singulos Meros accipiant, quos Meros accipientes, singuli porrigant Abbati sibi signandos... in quibus omnibus mensis in suos Meros quisquis Frater de suo pane ternas sibi, non amplius, buccellas intinguant,.... post ergo primos Meros æstivo tempore ad refectionem tam Sextæ quam Nonæ, caldi omnibus quaterni sufficiant, extra illum Merum.
Cap. 53 :
Ab ipso die Quadragesimæ usque in tricesimum, propter laborem, binas ad diem Fratres, non amplius, accipiant potiones, id est, unum Merum et unum caldum.
Regula S. Cæsarii ad Virgines cap. 12 :
Quæ coquent, singulis illis Meri pro labore addantur.
Vide Mericulum.
Meri Denarii. Capitula Caroli Mag. ad Legem Salicam tit. 3. cap. 11 :
Illi autem denarii, qui modo monetati sunt, si pensantes et Meri fuerint, habeantur.
Lib. 4. Capit. cap. 32. et Edictum in Carisiaco Caroli C. :
Ne aliquis bonum denarium, id est, Merum et bene pensantem rejicere audeat.
Edictum Pistense ejusdem cap. 8. et 10 :
Denarii Meri ac bene pensantes :
quibus opponuntur mixti cap. 13. 16. id est, alia viliori materia. Ita aurum argento miscere vetitum ibidem cap. 23. cui perinde opponitur aurum merum, quod nostri Ormier vocabant. Le Roman de Garin MS. :
Grant fu l'offrande del Baron Chevalier,
Gerbert offrit quatre bésans d'Ormier.
[] Ibidem :
Ne sai ô prendre ne argent ne Ormier.
Passim ibi. L'Ordene de Chevalerie MS. :
Car en mon tresor seront pris
Li treze mil besant d'Ormier.
Chronicon Bertrandi Guesclini MS. :
Car il tant avoit argent et Ormier.
Vide Exmerare. Sed et Lormiers nostri vocabant aurifices. Regestum Censuum et Feodor. Carnoti :
Item le Lormier qui fait euvres dorées... et celui qui fait euvre qui n'est pas dorée, ou blanche, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
An eo nomine uti proprio aurifices apud nostros designati fuerint, ex laudato Regesto non videtur certo colligi. Et quidem aliis artificibus commune fuit : maxime iis qui opera elaborabant inaurata vel inargentata, quibus non nisi merum aurum adhibere licebat, unde ephippiorum, calcarium et clavorum opifices, quod hæc inaurari solitum erat, Lormiers nuncupati : neque enim cum Furetiere, qui eos olim, nescio quo vade, Lorimiers appellatos asserit, a loris faciendis sic dictos opinari possum. Vide Lormarius.