« »
 
[]« Minæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 390c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINAE
MINÆ, Partes murorum pinnatæ, quæ ad emissionem sagittarum fenestratæ sunt. Will. Brito in Vocabulario MS. :
Item Minas, altitudines murorum dicimus.
Hac notione vocem usurpat Fulcherius Carnotensis lib. 3. Hist. Hieros. cap. 17 :
Cumque murum Saraceni per quinque dies jam aliquantulum læsissent, et Minas desuper de lapidando plures diruissent, etc.
Et cap. 32 :
Cives quoque per muri Minas nostros tam sagittis, quam lapidibus sive spiculis crebro valde lædebant et vulnerabant.
Vita abbreviata S. Columbani :
Tecta itaque templi, culmina murorum restaurat, Minas, cætera, quæque ad Monasterii necessitatem pertinent.
Vox Maroni nota :
...... Jacent interrupta, Minæque
Murorum ingentes.
Ubi Servius minas esse ait, eminentias murorum, quas pinnas vocant. Utuntur præterea Ammianus lib. 50. 24. 29. Festus Avienus in Ora maritima, et Ruffinus apud Josephum lib. 3. cap. 7.