« »
 
[]« Minera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINERA
MINERA, Fodina, Gall. Miniere. Joan. de Janua :
Mineralia, id est, corpora in venis terræ generata, ut plumbum, vel aliud metallum.
Joan. de Garlandia in Synonymis Chymicis :
Minera, id est, vena.
Idem lib. de Mineralibus cap. 5 :
Ratio in vivo argento : scias quod ipsum est frigidum et humidum, et Deus ex eo creavit omnes Mineras.
Charta Rogerii I. Reg. Siciliæ ann. 1129. apud Murator. tom. 6. col. 623 :
Mineræ, aquæ et similia quæ in locis civium inveniuntur, sint civium ipsorum, præter eas quæ in præsidiis regiis concessis ipsis civibus reperientur.
Vincentius Belvacensis lib. 31. cap. 143 :
In terra Iconii inventa fuit azuris Minera.
Cæsarius Nunbergensis in libro Miraculor. S. Erendrudis cap. 7 :
Accidit, ut de terminis sive metis Mineræ salium, et de fodina salis, etc.
Adde Michael. Scotum lib. 2. Mensæ Philosophicæ cap. 14. Leges Hungaricas pag. 113. Vitas Abbatum S. Albani pag. 101. Annales Colmarienses ann. 1292. 1295. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 718. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Minerale, Eodem significatu, in Concil. Limano ann. 1582. inter Hispan. tom. 4. pag. 244.
Minerum. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 92 :
Minerum quoque plumbæ ad cooperiendam Ecclesiam S. Mariæ, etc.
Mox :
Minerum ferri, etc.
Minera, pro Mina, seu cuniculo, usurpatur a Nicolao Uptono lib. 1. de Militari officio cap. 3.