« »
 
MISSIO 1, MISSIO 2, MISSIO 3, MISSIO 4, MISSIO 5, MISSIO 6.
[]« 1 missio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO1
1 MISSIO, Legatio. Ekkehardus Jun. de Casibus S. Galli :
Ut cras matutini conveniant, et Missionis suæ responsa Regibus reddenda communi disponerent consilio.
Vide Missus. In Vita S. Bernardi Episc. Hildeshem. dicitur, quod cum electus est, multi nobiles Clerici missionem illam optarent. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missio, pro Verbi incarnatio, in Opusculis S. Benedicti Anian. apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 18 :
Sed sicut Filii Missio incarnatio intelligitur, ita Spiritus sancti Missio manifestatio declaratur.
[]« 2 missio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO2
2. MISSIO, Cessio, dimissio. Bulla Urbani II. PP. ann. 1096. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 21 :
Raimundus..... honores omnes ad B. Ægidium pertinentes.... ob honorem Dei et B. Ægidii reverentiam dereliquit. Quam videlicet Missionem apud Nemausense Concilium jurans in manu nostra Odiloni Abbati, et ejus Fratribus fecit.... Si quis ergo ecclesiastica sæcularisve persona hanc supradicti Comitis Missionem, et nostram, atque totius Concilii confirmationem evacuare aut pervertere præsumpserit, etc.
[]« 3 missio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO3
3. MISSIO, Administratio, onus, impensa, Hispan. Mission. Charta ann. 1206. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1072 :
Mando vobis.... ut operetis et construatis castrum de Civitate, et habeatis super illam potestatem dicti castri, illam Missionem illius operis, et cum dictum castrum constructum et operatum fuerit, ego vel mei successores persolvamus vobis dictam Missionem, tamen a vobis fideliter et bona fide computatam.
[]« 4 missio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO4
4. MISSIO, Traditio, addictio, Gall. Délivrance. Lit. ann. 1411. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 6 :
Super vero bonis immobilibus, debet vocari pars cujus fuerant, ad se opponendum, si vellet, Missioni ipsorum ; et si non compareat, per solam contumaciam ipsius rei decernitur Missio realis fienda, et mandatur emptor mitti in possessionem realem ipsorum bonorum.
[]« 5 missio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO5
5. MISSIO, Jus concedendi facultatem utendi re aliqua. Charta ann. 1201. ex Chartul. monast. de Bauges. :
Missio bosci et prohibitio erit Tancredi.
[]« 6 missio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSIO6
6. MISSIO, Oblatio, quæ sacerdoti pro Missa ab eo celebranda offertur. Vide supra Missalis Nummus. Charta ann. 1154. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 41 :
Hæc omnia non per medium, sed ex integro et sine sacerdote ad monachos pertinere (sciendum est) ; sacerdos vero Missionem sive monachis suscipiat.