« »
 
[]« Municeps » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 548a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MUNICEPS
MUNICEPS, Πολίτης, in vett. Gloss. Will. Brito in Vocab. MS. : Municeps, et Municipalis et Muniparis, omnia dicuntur in eodem sensu : hoc enim nomine censentur Castellani in municipio nati et permanentes, et etiam milites stipendiarii, qui pro custodia municipii munia capiunt, et etiam originales, etc. Certe pro Castellanis, seu Castellorum præfectis, non semel usurpat Ordericus Vitalis, lib. 4. pag. 532 :
Guillelmum de Firmitate, aliosque Regis Municipes expugnant et ejiciunt.
Lib. 11. pag. 805 :
Consul de Mellento per partem Yvonis, qui Municeps erat et Vicecomes, et Firmarius Regis, callide intravit.
Et pag. 822 :
Alii quoque Municipes per totam Normanniam a Duce absoluti sunt, eoque annuente, ante omnia, reddentes municipia, triumphatori reconciliati sunt.
Adde pag. 807. 818. 853. 856. 857. Castrorum municipes vel domini, apud Hariulfum lib. 4. Chron. Centul. cap. 21. initio. Vide Guibertum lib. 1. de Vita sua cap. 7. et Galfridum Monemuthensem lib. 2. cap. 4. Vide Muniones.
P. Carpentier, 1766.
Vide Ulpian. L. 1. ff ad Municipal.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Municipalia Gesta, Instrumenta publica. Charta ann. 8. regni Theoderici tom. 2. Annal. Bened. pag. 702 :
Præsentem vero donationem, nequaquam civiliter gestis Municipalibus alligare curavimus, et omnino decernimus, ne alioquin in eam ob hunc casum quisquam valeat repetere.
P. Carpentier, 1766.
Municipes Dii, quorum honor intra muros suos terminatur, Minucio Felici init. Octav. qui et Speciales dicuntur Sidonio, Græcis vero scriptoribus πατρῶοι θεοί ; de quibus præ ceteris S. Athanasius in Orat. contra Gentes. Vide Dissert. Cangii de Numism. infer. ævi num. lxj.
Municipatus, Castellania. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 522 :
Hugoni vero de [] Grentemaisnilio Municipatum Legrecestræ commendavit.
P. Carpentier, 1766.
Municipatus, pro Patria, apud Tertul. de Corona cap. 13 :
Sed tu peregrinus mundi hujus, civis supernæ Jerusalem, noster, inquit, Municipatus in cœlis est.
Ita et lib. 3. adv. Marcion. cap. 24. Vide Cleric. in not. ad Hammon. ad cap. 3. v. 20. D. Pauli ad Philipp.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Municipatus, Præfectura. Vita S. Præjecti sæc. 2. Benedict. pag. 640 :
Genesius eo tempore vir illustris et generositate pollens opibusque opulentus, in præfata urbe (Arvernorum) Municipatum obtinebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Municipium, Castrum, castellum muris cinctum. Sugerius in Vita Ludovici Grossi apud Duchesn. tom. 4. Hist. Franc. pag. 284 :
Terram ejusdem Burchardi depopulans, Municipia et incurtes præter castrum subvertens, pessumdedit, incendio, fame, gladio contrivit.
Vita S. Norberti tom. 1. Junii pag. 854 :
Et coegerunt eum ut ascenderet quoddam Municipium, quod ab Imperatore Ottone ibi constructum erat antiquitus, loco turris cujusdam ecclesiæ.
Municeps, Telonearius, minister, vel civis, in Glossis Isonis Magistri.