« »
 
N, N, N.
[]« N » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/N1
N. Litera numeralis, quæ 90. denotat. Unde versus apud Ugutionem :
N. nonaginta capit, quæ sic caput esse videtur.
Ita etiam in Notis antiquis :
N. lxxxx. nonaginta.
At apud Baronium N. 900. efficere dicitur hoc versu :
N. quoque nongentos numero demonstrat habendos.
Eidem literæ si recta linea supperaddatur, nonaginta millia significat.
[]« N » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/N2
N. Literam loco nominis proprii poni cœpisse paulo ante annum Christi millesimum, observat Hugo Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii : cum nota hæc ill. i. ille, poneretur. Vide in voce Ille. At vir doctissimus, hisce in rebus, ut et in aliis, versatissimus Joan. Mabillonius tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. [] Benedicti pag. 291. tum ex variis MSS. tum ex Frotharii Episcopi Tullensis editis Epistolis ante annos octingentos literam N. eo sensu adhibitam contendit. Vide Nestigantio.
[]« N » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/N3
N.
in superscriptione cantilenæ, notare, hoc est, noscitare, notificat
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscriptione cantilenæ
. Vide A.