« »
 
[]« Nam » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 567a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NAM
NAM, secundo loco in oratione, ut vox Enim. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 7.
Armaria Nam advocatorum apud veteres scalas habebant
. Utitur et Sat. 7. vers. 192. et alibi non semel.
Nam Non, pro Non vero. Testamentum Notherii Episcopi Veronensis sub Berengario Rege :
Nam non habeant potestatem ipsum xenodochium meum in emphyteusim, id est, precariam dandi, etc.
Infra :
Et ipsi ipsos denarios inter Monachos dividant, ad eorum vestimenta comparanda, Nam non Abbati eos dent ad dividendum, qui non eos conditionabiliter, aut exigitive dare censemus.
Occurrit non semel in Leg. Longobard. lib. 1. tit. 8. § 29. lib. 2. tit. 8. § 6. tit. 21. § 5. tit. 29. § 7. tit. 55. § 1. 16. Roth. 357. Liutpr. 104. (6, 51.) Roth. 253. Liutpr. 149. (6, 96.) Roth. 164. Liutpr. 121. (6, 68.) in Capitulari tertio ann. 811. cap. 6. et alibi passim. []