« »
 
[]« Numeri » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 622a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/NUMERI
NUMERI, Cohortes : vox Ulpiano, Vopisco, Ammiano, et aliis nota. Optatus lib. 3 :
Reversi sunt vexati milites ad Numeros suos. Numeri militares,
apud Will. Tyrium lib. 2. cap. 20. Ita νούμερον usurpant Græci recentiores. Martyrium S. Niconis :
Στρατευόμενος ἐν νουμέρῳ τινὶ ϰαὶ διατρίϐων ἐν αὐτῷ.
Palladius in Vita Chrysostomi pag. 32 :
Ἦλθέ τις ἀφηγούμενος ἑνος ἀριθμοῦ,
et pag. 84. Adde Chronicon Alexandrin. pag. 690. Metaphrastem in Martyrio S. Georgii num. 2. Constantinum de Adm. Imper. pag. 192. et alios a Meursio et Fabroto ad Cedrenum laudatos. Ita etiam ἀριθμὸν hac ipsa notione dixerunt Sozomenus lib. 2. cap. 7. Nicephorus Call. lib. 6. cap. 9. Anthologium Arcudii 7. Maii, Novella Justiniani 85. cap. 1. Leo in Tactic. cap. 6. § 28. Zonaras, et alii. Vide Theod. Marsilium ad Suetonii Vespasianum cap. 5. et quæ annotamus ad Alexiadem pag. 423. et in Glossario mediæ Græcit. in Νούμερα : quibus adde Lexicon Militare Caroli de Aquino, ubi Numeris, ut hic pro Copiis militaribus, expositis, disserit de Numero militum, majori vel minori, justis exercitibus convenienti.
Numerorum Liber vocatur,
eo quod in eo egressæ de Ægypto Tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur
. Isidorus lib. 6. cap. 2.