« »
 
[]« Observator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSERVATOR
OBSERVATOR appellatur Minister cujusvis ordinis, qui potius ad pompam, quam ad ministerium pontifici sacra facienti assistit, vulgo Assistant, idem qui Obsecundator. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 867 :
Cantato
Laudate Dominum de cœlis,
pontifex aut presbyter Observator salutat et imponit psalmum directum... In Dominicis vero diebus ac festis, post duodecim
[] Kyrie,
diaconus post salutationem pontificis aut presbyteri Observatoris, imponit antiphonam... Et duo Observatores subdiaconi ferunt cerostantes ante pontificem seu presbyteros, et presbyter Observator complet matutinum in majori choro, cum Observatore diacono
. Ibid. col. 869 :
Subdiaconus, cujus septimana est, simul cum eo, qui Observat, cooperit altare... Duo custodes Observatores portant calicem offerendæ et Observant, sicut mos est.
Et col. 871 :
Diaconus Observator dicit ad cornu altaris :
Parcite fabulis.
Et statim duo custodes minores ebdomadarii dicunt excelsa voce
 : Silentium habete,
in hyemali ecclesia tantum ; in æstiva vero duo minores Observatores eadem faciunt
. Vide supra Assistentia 3. et Glossar. med. Græcit. in Ἐπιτηρητής.