« »
 
[]« Obsidio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 022a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBSIDIO
OBSIDIO, Datio in obsidem, Gall. Hostage. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 15 :
Obsides ad invicem acceperunt..... Multi tunc filii Senatorum in hac Obsidione dati sunt.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu f. 118 :
Quod si Bruno suam partem (5. solidor.) huic termino non reddiderit, uno quoque anno revertatur in Obsidione, et inde non exeat sine jussione Prioris ipsius loci, etc.
Occurrit etiam in Charta laudata Fulconis Abb. Corbeiensis.