« »
 
OPERTORIUM 1, OPERTORIUM 2.
[]« 1 opertorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 047c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPERTORIUM1
1. OPERTORIUM, Tumulus, Tumba, apud Sidon. lib. 3. Epist. 12. et Gregor. [] Turon. locis indicatis a Savarone. Mox idem Sidonius quid per Opertorium intelligat, hisce verbis aperit :
Resurgat in molem sparsa congeries, quam lævigata pagina tegat. Ego vero venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, operisque mercedem.
Deinde in marmore seu lapide inscriptum Epitaphium innuit.
[]« 2 opertorium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 048a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPERTORIUM2
2. OPERTORIUM, Officina, apotheca. Charta ann. 1166. e Tabulario B. M. de Charitate ad Ligerim :
Guillelmus Comes Nivern. dedit.... duas domos suas, quæ in mercato Nivernensi inter tabulas numulariorum et cordubanasiorum Opertoria sita sunt ad agenda commercia.
Sed forte legendum Operatorium : quod vide.