« »
 
OPPONERE 1, OPPONERE 2.
[]« 1 opponere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 049b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPPONERE1
1. OPPONERE, In pignus dare. Gregorius Mag. lib. 1. Epist. 42 :
Suppositorium aliquod argenteum pro uno solido dicitur esse Oppositum, et calix pro sex solidis dicitur esse Oppositus.
Ubi Jamesius monet in aliis codd. MSS. legi appositum, et appositus. Sed Oppositus est quasi contra positus, vice pignoris datus. Vide Apponere.
[]« 2 opponere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 049b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OPPONERE2
2. OPPONERE, In philosophicis vel theologicis disputationibus contra argumentari.[] Statuta Collegii Thesaur. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 288. col. 1 :
Quod in disputationibus faciendis tempore vestro respondebitis et Opponetis in ordine vestro.