« »
 
[]« Ordinamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 057c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDINAMENTUM
ORDINAMENTUM, Mandatum, constitutio, statutum. Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator. tom. 6. col. 465 :
Et dum excusare vellent Commune Januæ dominus Imperator nihil permisit eis dicere, quousque dictum Ordinamentum, quod fecerat, exposuit.
Infra :
In quibus literis inter cetera continebatur præceptum et Ordinamentum, quod ipse fecerat apud Ravennam super facto potestatum et officialium non habendorum ex parte Lombardorum.
Et col. 600 :
Elegerunt duos viros prudentes....... qui capitula et Ordinamenta componerent, sicut melius hoc fieri posset, ad salvamentum populi Januensis.
Adde Rolandinum Patav. de factis in Marchia Tarvisina, apud eumdem Murator. tom. 8. col. 267. Andream Dandulum apud eumdem tom. 12. col. 490. Literas ann. 1371. apud Rymer. tom. 6. pag. 693. col. 1. Acta SS. Martii tom. 3. pag. 243. Aprilis tom. 3. pag. 225. etc. Appendix ad Agnelli Pontificale apud laudatum Murator. tom. 2. pag. 189. col. 1 :
Marcellinus XI. justus et timoratus, cujus tanta corporis Ordinamenta flagrarunt, ut pretiosissimæ myrrhæ incensum sepelientium nares sentirent.
Procul dubio legendum Odoramenta.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Ordenement, pro Ordonnance, in Stat. S. Ludov. ann. 1265. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 95. art. 3. Ordine, apud Guiart. ad ann. 1304 :
Les escus sur les chiés getez,
Seufrent les contrarietez
Que Flamens leur font sans Ordine.