« »
 
[]« Orthodoxia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 069a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORTHODOXIA
ORTHODOXIA, Ὀρθοδοξία, Sana doctrina, seu recta de fide sententia, cui opponitur Cacodoxia, Καϰοδοξία, Prava sententia. Eutropius lib. 22. Rer. Rom. :
Cosmas a Monotheletarum Cacodoxia rediit ad Orthodoxiam.
Ita generatim Ecclesiastici Scriptores ; peculiarius vero Græcis Ὀρθοδοξία dicitur Prima Dominica Quadragesimæ, qua die celebratur festum restitutionis sacrarum imaginum, sub Michaele et Theodora Impp. ann. 842. Vide Glossar. mediæ Græcitatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orthodoxietas, Idem quod Orthodoxia. Recta opinio. Vita S. Aldhelmi, tom. 6. Maii pag. 87 :
Quidam... Præsules hæretizabant de Paschali termino et de aliis, pluribus ecclesiasticæ Orthodoxietatis institutionibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Orthodoxus, Ὀρθόδοξος, Qui recte sentit, de fide scilicet aut religione, apud Scriptores Ecclesiasticos passim.
P. Carpentier, 1766.
Orthodoxus, Titulus, quo Lotharius rex Francorum donatur, in Charta Widonis Villelup. abb. ann. 965. ex Chartul. ejusd. monast.