« »
 
[]« Osculatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 072a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OSCULATIO
OSCULATIO. Vox Medicorum, Græc. ἀναστόμωσις, osculi venæ aut arteriæ apertio, ex qua sequitur sanguinis profluvium. Cælius Aurelianus Siccensis lib. 2. Chron. cap. 10 :
Demetrius Erophili sectator duas inquit esse principales differentias fluoris sanguinis, unam incisuræ, aliam sine ulla incisura.... Eam vero quæ sine ulla divisura est, in 4. dividit partes, quarum unam varietate fieri dixit, aliam expressione sive sudatione, tertiam defectione vel debilitate, quam Græci atoniam vocant : quartam Osculatione : vult enim eam differre a supradicta ; id est expressionis, quam tertiam nominavit : osculari enim inquit corpora nimia plenitudine, sive virtute medicaminum osculantium, quæ Græci anastomatica vocant, etc.
Adde cap. 13. pag. 65. et Gorræum in Ἀναστόμωσις.