« »
 
[]« Papaver » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 145a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAPAVER
PAPAVER. Vetus Charta apud Joannem Schefferum ad Chron. Upsaliense pag. 152 :
Obtulit casulam Dalmaticam et subtile cum duabus cappis, omnia de Papavere. Item duo suppellicea de riis.
Infra :
Item aliud par dorsalis et antependii de Papavere. Item deputabantur duo panni de Papavere ad ponendum super sepulchrum in solennitatibus.
Occurrit rursum ibi. Meminit Plinius lib. 8. cap. 48. vestium, quas papaveratas vocatas fuisse ait. Exceptio corporis S. Florentini Latiniacum MS. :
Inscriptio (brevis) hæc erat : Hic requiescit, etc. Erat autem scriptum in Papavere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quales vero fuerint illæ vestes de papavere vix conjicere licet. Vossius in Etymol. tenuem ex bysso linoque subtili vestem interpretatur : Salmasius in Solin. pag. 1127. ex pinnarum papavere textam. Neutra sententia Harduino placet, qui in notis ad Plinii locum citatum existimat vestes papaveratas eas fuisse, quæ eo papaveris genere tersæ, ex quo, teste Plinio lib. 39. cap. 4. splendorem candoremque lina traherent, eumdem nitorem accepissent. Judicent peritiores. Hesychio, μήϰωνες...... ϰαὶ ὕφασμα ϐύσσινον. Vide Lochnerum de Papavere pag. 33. edit. 1713.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. ex Cod. reg. 7692 : Papaver, Pouencel.