« »
 
PARIARE 1, PARIARE 2, PARIARE 3.
[]« 1 pariare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARIARE1
1. PARIARE, Parem facere, esse. Tertullianus de Resurr. carnis cap. 6 :
Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit Pariari Deo.
Idem lib. de Anima cap. 30 :
Quia nec Pariasset commeatus hic vitæ milliario tempori.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de Sathana :
Quem quia proposuit Actori se Pariari,
Ultro digna Dei submisit in igne jehennæ.
[]« 2 pariare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARIARE2
2. PARIARE, Solvere, Gall. Payer. Donatio dominæ Onecæ apud Jos. Moret. Antiquit. Navar. pag. 597 :
Quislibet homo qui hæc conatus fuerit confringere, Pariet vobis Regi domno Sancio.... auri talenta duo.
Charta Muniæ Abbat. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 91 :
Si quis tamen homo.... ad irrumpendum venerit.... pro damno temporali Pariet tibi vel uxori tuæ, quantum tibi auferre conaverit, in duplo vel triplo.
Quod a rationibus sumtum videtur ; nam cum acceptum et expensum congruunt inter se, Pariari dicuntur, secus reliquari. Ulpianus leg. [] 4. D. de manumiss. (40,1.) :
Proinde et si nummos prorogavit emtor, cum ei Pariaverit, poterit ad libertatem pervenire.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pariatio dicitur ea Scriptura qua apparet satisfactum esse creditori. Lex ult. § 3. Dig. de Condict. indebiti (12, 6.) :
Pactum quod in Pariationibus adscribi solet.
Et
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pariator, Qui paria fecit, nec reliquator est, nostris Reliquataire. Lex 81. ibid. :
An Sticho mortuo, antequam rationes redderet, vel Pariatore, vel reliqua habente, etc.
Vide Parire.
[]« 3 pariare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARIARE3
3. PARIARE, In pariagium associare. Lit. Clement. VII. PP. ann. 1389. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 216. r° :
Carolum regem Francorum illustrem in dominio temporali.... pro indiviso associavit et etiam Pariavit (Leobaldus de Cusancia episcopus Virdunensis.)