« »
 
[]« Pisalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PISALIS
PISALIS, Piselis, Piselum, Adalardus lib. 2. Statutor. Corbeiensium cap. 6 :
Hæc inter etiam plurima cætera, quæ in dormitorio servanda, sunt breviter dicta,... in Piselo vero, tempore, quando illo uti necesse est, eadem pene in omnibus, excepto quod ad dormiendum pertinet, cautela et honestas servanda est, quæ de dormitorio diximus ; et si forte quædam ad eandem domum specialiter pertineant, ut est de pannis infusis qui suspenduntur, de pigritantibus et somnolentis, et propter caloris suavitatem minus attente legentibus, etc.
Ex quibus, pisalis et piselum videtur fuisse quod Zelandi Piiseel dicunt, vestiarium seu vestiaria theca : quod præterea firmat Charta ann. 803 : apud Ughell. in Episc. Veronensibus :
De vestimentis, quæ de Pisele veniunt, vel gynecio, decimam partem.
Acta Murensis Monasterii pag. 9 :
Cœpit inde vir venerabilis Reginboldus cellam ordinare et construere ; ædificavitque primum dormitorium, subtus autem Pisalem, congruaque[] habitacula alia fratribus constituit, et sic fundavit Monasterium.
Vox autem formata ex Latino Pensile, i. locus, in quo pensa trahunt mulieres, Gynæcium. Vide supra in hac postrema voce. Frisiis, Piisel, culinam sonat. Guerardo in Glossar. Polypt. : Conclave vaporario vel fornacula calefactum, unde Gall. Poêle. Vide Pista 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pysalis, Eadem notione, nisi etiam de eo qui Pisali præest intelligas. Consuetudin. MSS. Eccles. Colon. ex Biblioth. Eccles. Atrebat. :
Cuilibet vicario datur 1. den. dormitorio dantur 4. den. Pysali dantur 11. den. cellerario vini 1. den.