![[]](img/image.png)
1. PLACIBILIS. Placitus, gratus. Anastasius Bibl. in Hist. Eccl. :
Tolle igitur quidquid tibi Placibile fuerit.Theophanes habet ἀρεστόν. Idem in Stephano IV. PP. pag. 95 :
Et si Placibiles fuissent coram populo civitatis suæ, etc.Mox :
Si qui eorum Placibiles extitissent, etc.Chartular. Aptense fol. 64. Ch. 5 :
Unde et accepimus de te pretium sicut inter nos et te bonæ fidei placuit atque convenit, in merce Placibile solidatas viginti duas, etc.Tertull. de Resurrect. carnis cap. 47 :
Obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, Placibilem Deo... quomodo Placibilem, si damnata sunt ?Ubi Vulgata, Placentem. Vide Placidus.
P. , 1766.
Placibilis, Alia notione. Lit. quibus Carolus VI. Joan. Galeaz ejusque successoribus
concedit, ut insignia Franciæ cum suis simul deferant ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph.
reg. ch. 433 : Ut insignia seu arma nostra regalia liliorum, cum aliqua differentia nobis Placibili, in armis suis de nostra licentia deinceps portare valeant.Id est, cum differentia, quam indicare nobis placuerit.