« »
 
[]« Platonæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 361a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLATONAE
PLATONÆ, Platoniæ, Platuniæ, dicta marmora, in tabulas dissecta, et Gr. Πλατύνιον, ut videtur. Cum enim marmor majoris sit pretii quam lapides cæteri, non quadratum, sed in tabulas dissectum, vulgo in opus mitti solet. Vetus Agrimensor :
Termini sunt majores, qui juxta flumina positi sunt, mensales vocantur,.... et in modum Platuniæ eos posuimus.
Ubi male editum platumæ. Senator lib. 3. Epist. 9 :
Ut nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum supra memoratas Platonias, vel columnas ad civitatem Ravennatem, contrahat modis omnibus devehendas, etc.
Supra lapides dixit :
In municipio itaque vestro sine usu jacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitas. Lapidem
vero pro marmore non semel usurpant Agrimensores et alii. Anastasius in S. Liberio PP. :
Hinc Liberius ornavit de Platoneis marmoreis petris sepulchrum S. Agnetis Martyris.
Platinis, ex edit. Murator. tom. 3. pag. 113. In S. Damaso :
Et ædificavit Platoniam, ubi corpora Apostolorum jacuerunt, id est B. Petri et Pauli, quam et versibus ornavit.
Ado Viennensis in Chronico de eodem Damaso :
Fecit basilicam juxta atrium S. Laurentii, et aliam in catacumbis, ubi jacuerunt corpora SS. Petri et Pauli, in quo loco Platoniam ipsam, ubi jacuerunt sancta corpora, versibus adornavit.
Item Anastasius in Sixto III :
Fecit.... cancellos argenteos et supra Platonias porphyreticas pensantes, etc.
Infra :
Hic fecit Platoniam in cœmeterio Calixti, via Appia, ubi nomina Episcoporum et Martyrum scripsit, cum memoriis.
In Leone Papa III. :
Platonias posuit, diversisque picturis miræ magnitudinis opus decoravit.
Hieronymus Rubeus in Histor. Ravennat. ex Vita S. Maximiani Episcopi Ravennat. lib. 5. pag. 238 :
Fabris mandavit, ut tabulam e marmore, quam appellabant Græca voce Platoniam, tollerent.
Simeon Dunelmensis et Rogerus Hovedenus ann. 794 :
Est quoque in Ecclesia S. Petri Apostolorum Principis sepultus, et super sepulchrum ejus Platona, id est marmor, parieti infixa, gesta [] bonorum ejus aureis literis et versibus scripta, etc.
Dunelmensis habet platoma, pro platonia, ut et Ordericus Vitalis lib. 1. pag. 357. ubi de Damaso PP. et apud Epiphanium Scholasticum :
Sicut lex ipsa in marmorea Platonia noscitur esse conscripta.
Ubi Socrates lib, 1. cap. 16. ἐν λιθίνῃ στήλη habet. Perperam etiam apud Adonem in Martyrologio, in eodem Damaso editur Placoma, unde quidam legendum putarunt Placoton, ut Baronius ann. 374. num. 17. et ex eo Cæsar Bulengerus, qui Platonias fuisse censet, loca marmorum crustis inducta, aut pavimenta tessellatis emblematis et insertis variata, quæ Græci πλαϰωτὰ vocant. Sed Platonia, aliud est a πλαϰωτῷ, etsi πλαϰωτὸν ex marmoribus confectum sit : Platonia enim quævis est marmorea tabula. Vide Platen, et Octav. Ferrarium in Orig. Ital. v. Piastra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plataine eadem notione usurpat MS. ubi de Sepulcro Patrocli :
Un sarcheu fist fere Achilles,
Biels est et grans et loing ades,
De vert marbre fu tot ovrez,
Dentre fu li cors enseelez.
La tombe fu et belle et saine,
Et si soldée la Plataine
Que nus n'i coneust jointure,
Mout fu riche la sepulture.
Rursus ibidem :
Ciment fet o sanc de dragon
Ont pris li maistre et destrempré,
Si en ont le sarqeu scelé.
Une molt chiere Plataine
De piere qe hom claime getaine,
Plus precieusse est et plus riche
Qe calcedoine moniche.