« »
 
PONDEROSUS 1, PONDEROSUS 2, PONDEROSUS 3.
[]« 1 ponderosus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDEROSUS1
1. PONDEROSUS. Breviloq. :
Assiduus, i. dives, Ponderosus in pecunia.
[]« 2 ponderosus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDEROSUS2
2. PONDEROSUS, Qui hernia laborat. Papias : Herniosus, Ponderosus. Pondus quippe de genitalibus dicitur, itaque appellabant veteres quod vulgo gravedinem vocant. S. Augustinus lib. ult. de de Civit. Dei cap. 8 :
Quidam ab informi pondere genitalium salvus effectus est.
Gregorius Magnus de Cura Pastorali [] part. 1. cap. ult. de Ponderosis :
Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia descendit, quæ profecto cum molestia dedecoris intumescunt.
Hernia igitur pondus dicitur in Querulo, ubi Nestoris pondus, idem est quod Nestoris hernia : sic autem appellatur propter rupturam pondere factam, cum intestina rupta tunica descendunt in vesicam. Arnobius lib. 7 :
Ingentium herniarum magnitudine Ponderosi.
Et Moses Levit. cap. 21. ubi describit quales deceat esse ministros Dei :
Nec accedet ad ministerium Dei, si fuerit Ponderosus.
Ita enim vetus versio. Lex Longob. lib. 1. tit. 8. § 31. Liutpr. 124. (6, 71.) :
Si quis aldium aut aldiam.... battiderit, et per ipsam battituram Ponderosi facti sunt, etc.
Tit. 16. § 4. Liutpr. 123. (6, 70.) :
Si quis furore accepto battiderit hominem liberum, aut mulierem ingenuam,... et per ipsas feritas Ponderosi, aut Ponderosæ effecti fuerint, etc.
[]« 3 ponderosus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 403c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PONDEROSUS3
3. PONDEROSUS. Factum ponderosum, permagnum negotium, res magni ponderis et momenti, Affaire importante. Charta infeodationis Mariæ Comit. Provinc. ann. 1394. in Camera Comput. Aquensi Regest. Armorum fol. 70 :
Et propter subitum recessum nostrum statim in Franciam pro factis dilecti nostri Regis Siciliæ Ponderosis Domino comitante, etc.