« »
 
[]« Portæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 418b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PORTAE
PORTÆ, Angustiæ itinerum, quas Hispani Portus vocant : τὰ στένα πυλαί, Græcis scriptoribus ; Clausuræ, Latinis recentioribus. Jornandes de rebus Geticis cap. 7 :
Nam locatim recisus, (mons) qua disrupto jugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias Portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum qualis fuerit, facit, vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrimque directis, qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupantur.
Otto Frisingensis lib. 1. de Gest. Frider. cap. 32 :
Igitur Rex ad Portam Mesiam 70. pugnatorum millia vel amplius habens, erupit, in [] campoque inter Portam præfatam, et fluvium Lithale.... castra posuit. Portæ S. Basilii,
in Expeditione Asiatica Friderici I. Imp. pag. 64. Portæ Hispaniæ, apud Rogerum Hovedenum pag. 560. quæ vulgo Portus aliis Scriptoribus dicuntur. Porta Rusciæ, apud Rogerium de Destruct. Hungariæ cap. 14. Ita Portas usurpant præterea Albertus Aquensis lib. 1. cap. 8. lib. 3. cap. 5. lib. 10. cap. 38. Raimundus Montanerius cap. 207. et alii.