« »
 
[]« Potestas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 437c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/POTESTAS
POTESTAS, Rex, Princeps, supremus loci Magistratus, in leg. 31. Cod. Theodos. de Episc. (16, 2.) Salvianus lib. 7. de Gubernat. Dei :
Potestas quippe magna et potentissima, quæ inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari.
Possidius in Vita S. Augustini cap. 14 :
Non [] defuerunt qui dicerent permissos non fuisse Episcopos apud Potestatem quæ causam audivit, dicere omnia pro suis partibus.
Magnifica Potestas Præfectorum gravissime indignata est,
in Indiculo Joannis Episc. tom. 1. Epist. Rom. Pont. in Hormisda PP. :
Apparitores illustrium atque eminentium Potestatum
, in Collat. 1. Carthag. initio.
Illustrissimæ Potestates
, in Collat. 3. cap. 129. 140.
Majores Potestates
, in leg. 3. Cod. Th. de Suariis. (14, 4.)
Temporales Potestates
, qui paulo ante,
Seculares judices
, in leg. ult. de Episc. etc.
Potestates exteræ
, in lib. 5. Capitul. cap. 26. ex Concil. Antioch. can. 5. ubi Gr. διὰ τῆς ἔξωθεν ἐξουσίας. Temporales, ibid. lib. 6. cap. 390. e Cod. Theod. lib. 16. tit. 2. c. 47. id est, judices seculares. Isidorus lib. 3. Sentent. cap. 51 :
Ceterum intra Ecclesiam Potestates necessariæ non essent, nisi ut quod non prævalet sacerdos efficere per doctrinæ sermonem, Potestas hoc imperet per disciplinæ terrorem. Sæpe per regnum terrenum, cœleste regnum proficit. Potestas principalis
in Addit. 2. ad Capit. cap. 28. ex Concil. Paris. VI. lib. 3. cap. 23. et Aquisgran. II. tit. 3. cap. 11.
Potestas reipublicæ
, i. e. ejus ministri, in Capitul. Caroli Cal. ann. 869. tit. 40. cap. 10.
Senatus et omnes judices et omnes aulicæ Potestates
, in Gestis Acacii. Vopiscus :
Magnam Potestatem ad se venire viderunt.
Avitus Viennensis Epist. 58 :
Ita namque apud nos per momenta singula Potestatum speratur adventus, ut nisi illis venientibus præsens esse cavero, ab eis qui solent in nobis etiam leviora culpare, quamlibet simplex abscessus meus, non solum negligentiæ, sed etiam contumaciæ deputetur.
Charta Roberti Capuani Principis ann. 1119. apud Ughellum in Episcop. Casertanis sic clauditur :
Ex jussione præfatæ serenissimæ Potestatis scripsi.
Vide Evodium de Miracul. S. Stephani cap. 5. Codicem Carolinum Epist. 85. etc. Glossar. med. Græcit. in Ἐξουσίαι col. 406.
P. Carpentier, 1766.
Civitatum et locorum Potestatibus
, in Lit. Caroli IV. imper. ann. 1366. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 226.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas Judiciaria, Judex, apud Eccardum in Catechesi Theotisca pag. 152. et seqq.
Potestas, Honor ipse, officium, Magistratus. S. Augustinus lib. 1. contra Academicos cap. 14 :
Si collocarentur statuæ, influerent honores, adderentur etiam Potestates, quæ in municipalem habitum supercrescerent, etc.
Personam gerere Publicæ Potestatis
, Hraban. Maurus de rever. cap. 8. ex Augustino.
In publica Potestate positi
, in leg. 1. Cod. Th. Si provinciæ Rector, etc. (3, 6.)
Ordinaria vel qualibet præditus Potestate
, in leg. un. Si quacumque præditus potest. (3, 11.) eod. Cod.
Potestas judicis
, in leg. 56. de Cursu publ. (8, 5.) eod. Cod.
Judiciaria potestas
, Marculfo lib. 1. form. 3 :
Neque vos, neque juniores, neque successores vestri, nec quislibet de judiciaria Potestate in villas... nec ad agendum, nec freda exigendum... præsumatis.
Tabularium S. Hilarii Pictavensis :
Quatenus inibi Deo famulantes cum omnibus rebus ad ipsum Monasterium aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionibus, et nostræ immunitatis defensione ab regni nostri judiciariæ Potestatis inquietudine residui commorentur.
Charta alia apud Beslium pag. 455 :
Liberam et quietam ab ullius Potestatis consuetudine dedimus.
Charta Sancii Ducis Gasconiæ pro fundatione S. Petri Generensis :
Et possessiones ad eam in circuitu pertinentes absolvo, et [] absolutas esse pronuncio ab omni censu alicujus dominationis, ab amica inquisitione ullius Potestatis, etc.
Occurrit passim hæc formula.
P. Carpentier, 1766.
Potestates hinc appellantur Vectigalia et exactiones, quæ a Potestatibus exiguntur, in Gloss. Cæs. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 670. col. 2 :
A primis ecclesiæ nostræ fundatoribus, id est, Pippino et Karolo Magno ejus filio, possessiones nostræ ecclesiæ ac bona ab omnibus Potestatibus secularibus sunt exemta : quæ Potestates vulgariter appellantur pelline, grascaf, viltban, cupelle, nacselide, geritte ;
Quæ variarum exactionum totidem sunt nomina.
Potestas, Dominus loci alicujus, Le Seigneur du lieu. Occurrit non semel.
Potestas Monasterii, Advocatus. Notitia ex Tabulario S. Martini Turonensis :
Notitia qualiter venit Potestas S. Martini Pictavis ante Dominum Ebolum Comitem,.... reclamans atque dicens, etc.
Charta 1. inter Alamannicas Goldasti :
Si autem Potestas Monasterii istam traditionem inrumpere, et eos alienigenare conaverit, etc.
Potestates, seu Potestats, in Consuetudine Solensi tit. 2. Majores vassalli feudales, qui tenentur semel ad minus singulis septimanis ad Curiam Laxarrensem venire, cum castellano Laxarrensi jus dicturi. Unde iidem sunt qui nostris Pares Curiæ appellantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas, Clientelæ professio, qua domino capitali pollicetur vassallus castra et alia quæ ab ipso tenet, in ejus potestatem se redditurum, quoties de eo fuerit requisitus ; quæ quidem professio in qualibet mutatione, sive domini sive vassalli, interdum et quovis quinquennio, renovabatur. Homagium Bernardi Attonis Vicecomit. Carcasson. præstitum Abbati S. M. Crassæ ann. 1110. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan. col. 376 :
Et dabo tibi Potestatem de omnibus castris et villis superius scriptis, iratus et pacatus, cum a te vel a tuis successoribus fuero requisitus. Iterum recognosco quod pro recognitione dictorum feudorum debeo venire et mei successores ad dictum cœnobium in expensis propriis, quosciens abbas noviter fuerit factus, et ibi facere hominium, et reddere ei Potestatem de omnibus feudis superius scriptis.
Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 621 :
Multa incommoda, lites et contentiones accidunt frequenter inter dominos et feudatarios, cum ipsorum feudorum recognitiones, Potestates sive potestats et alia servitia et onera, quibus feuda subjacent, per longa tempora non petantur... Per quam constitutionem providet (Synodus) quod Prælati et beneficiati quicumque ratione suarum dignitatum vel beneficiorum feuda habentes ea recognosci facerent, quoties feudatarii innovarentur, et de quinquennio in quinquennium recipi Potestates.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestates, Jura, privilegia, reditus, commoda. Chron. Episc. Metens. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 664 :
Ipse (Fridericus de Plujosa) suas et ecclesiarum sibi commissarum Potestates ita conservavit indemnes, ut nullam sub regimine ejus diminutionem, nullumque prorsus detrimentum sentirent.
Nisi malis ea notione interpretari qua mox
Potestas, Villa, pagus, districtus Potestatis judicis, seu potius domini, Seigneurie. Odo Cluniacensis lib. 2. de Vita S. Geraldi cap. 7 :
Quidam violenti homines præsumptionem faciebant contra Potestatem loci illius.
Baldricus Dolensis [] in Hist. Translat. capitis S. Valentini n. 11 :
In loco qui dicitur Blinquitutum, mortalitas cœpit desævire, et Potestatem illam profligare.
Chronicon S. Benigni Divionensis :
Dedit Comes Otto S. Benigno Potestatem Vivariensis Cellæ.
Hist. Episcopor. Salisburgensium apud Canisium pag. 250 :
Cœpit Theodonem rogare Ducem ut ipsius Potestatis locum tribueret, etc.
Vita SS. Bovæ et Dodæ num. 11 :
Et Vallis Monasterii, Potestas scilicet magna non obfuscat sua vilitate cætera patrimoniorum sancti viri donaria.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 65 :
Stratæ et viæ publicæ, et aquæ vivæ, prata, pascuæ, sunt de Potestatibus, non ut habeant per alodium, vel teneant in dominio, sed ut sint omni tempore ad emparamentum cunctorum illorum populorum, etc.
Acta Episcopor. Cenoman. pag. 296 :
Potestatem Curtis Gerardi, quæ ei jure ex patrimonio debebatur, cum lucis, et vineis, et pratis,... dedit suis Canonicis.
Pag. 306 :
In pago Cenomanensi Ecclesiam de Aciaco cum Potestate.
Tabularium S. Cypriani Pictav. :
Acta sunt hæc quando reddidit Guillelmus Comes Potestatem S. Petri Frotherio Episcopo.
Tabularium Burguliense :
Cum tota vicaria ad ipsam curtim vel Potestatem pertinente.
Charta Caroli Simplicis Regis Franc. ann. 919. apud Mabill. Diplom. pag. 564 :
Nec ipsa potestas, ut diximus, regalis aut aliquis regalium virorum.... in omni Potestate S. Clementis hospitari præsumat.
Placitum ann. 1122 :
Signum P. Lutevensis Episcopi in cujus Potestate hoc placitum firmatum atque placitatum fuit.
Tabular. S. Medardi Suession. ann. 1190 :
Item singulæ Potestates per singulos annos unam vehituram ei (Advocato) procurabunt.
Charta Philippi Augusti anno 1190. in Tabulario S. Victoris Parisiensis Charta 24 :
Tres feodos quos ab Abbate ipso tenebat in Potestate Puteolorum.
Charta Joannis Comitis Cabilonensis ann. 1233 :
Nos prædicti Joannes et Mathildis, si quid actionis, si quid juris vel rationis, si quid dominii et potestatis, si quid possessionis habemus aliquo modo vel tempore, vel habere videbamur in prædicta majori justitia, et in Potestate dictæ villæ,..... cedimus, tradimus, etc.
Occurrit passim in veteribus Tabulis, in Chronico S. Benigni pag. 360. 414. 427. 431. tom. 4. Hist. Franc. pag. 170. in Charta Alamann. 76. Goldasti, apud Brolium in Histor. Parisiensi pag. 95. 96. edit. 1639. Roverium in Reomao pag. 173. 220. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 248. 288. 289. in Episcop. Pictavensib. pag. 39. Rouillardum in Hist. Meledunensi pag. 354. Sammarthanos tom. 1. Gall. Christ. pag. 159. 160. 414. 754. Duchesnium in Hist. Vergiac. pag. 31. 34. 36. 50. 54. 134. Guichenonum in Hist. Sabaud. pag. 3. 4. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 220. in Regesto pag. 33. 34. Chart. Official. Senon. ann. 1256. post Polypt. Irmin. pag. 391. Irmin. Polypt. Br. 15. sect. 97. Fragm. ad Polypt. eumd. pag. 278. num. 2. Chart. Ermenfr. abb. Gorzensis ann. 984. ibid. pag. 351 :
Duas perticas faciet de peitura ubicumque præceptum fuerit infra Potestatem.
Polypt. Br. 12. sect. 22 :
Et supra istam terram comparaverunt de libera Potestate de terra arabili bunnaria 4. Et recepit Gerradus de extranen Potestate de terra arabili bunnaria 5.
Confer Mitium et mox Homines Potestatis. Vide Mabill. sæc. 5. Bened. pag. 321. 601. D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. Franc. pag. 117. etc. MS. : []
Mainte cité a ja esté
En mainte riche Poosté.
MS. :
Ot moult de sens du monde paint,
Des prouesses, des courtoisies,
De Poestes, de seignories.
Vide Pedesticum.
P. Carpentier, 1766.
Pooir, in Charta ann. 1224 :
Li sires de le ville devant dicte (de Ligny) recepvra tous les ans de chacune mencaudée de terre, du Pooir de le ville, xij. den. Pooste,
eodem sensu, in Libert. de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 58 :
La Pooste, justice et seignorie de Tannay. Poesté,
in Recognit. feud. ann. 1330. ex Chartul. S. Petri Gand. ch. 18 :
Derechief doit à dit Mikiel chascun Pelefouans ès marés as tourbes en ledite Poesté, ung capon.
Toutes les charges dont nostre maison, terre, seigneurie et Poesté de Maisnieres sont chargées,
in Reg. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1510. fol. 42. v°. Neque alia notione Poher legitur in Ch. ann. 1270. ex Tabul. S. Mich. in Eremo :
Les conquestes.... que lesdiz religieux.... feront, conquerront desoresenavant en leurs ou en nos fiez, rirefiez ou Pohers, etc.
A Latino Potestas, Gall. Puissance, autorité, domination, nostri alias dixerunt Poesté et Poeté. Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 187 :
Il (le roy) devoit venir en Gascoigne et le pourposoit à mettre souz sa Poeté.
Poesté, ibid. pag. 204.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestatia, Eodem intellectu. Statuta Genuens. lib. 1. cap. 4. pag. 9 :
Jurisdictio et auctoritas dicti Magistratus sit et se extendat duntaxat inter cives, et cives Genuæ, inter homines trium Potestatiarum.
Ibidem cap. 14. pag. 19 :
Quilibet Potestas et Jus dicens teneatur stare et morari continue, toto tempore pro quo constitutus fuit, in sua Potestatia, neque ex ea recedere possit, nisi, etc.
Vide Posse 3.
Potestas, in Italia præsertim, appellatus supremus civitatum liberarum Magistratus, qui aliunde quam ex ipsismet civitatibus eligebatur, et summo jure civibus in rebus bellicis perinde ac civicis imperabat, cujusque functio annua erat. Guntherus lib. 9. Ligurini :
Inde per Etruscas Legatos destinat urbes,
Campanasque domos, et quas in littore curvo
Æquorei lavat unda salis ; qui debita fisco
Jura vetusta petant, per quos statuantur in omni
Urbe Magistratus, et civica quæque potestas.
Barthol. Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1226. apud Murator. tom. 6. col. 442 :
Duces, capitanei, valvassores, castellani, principes, barones, et quamplures Potestates sive Rectores civitatum et locorum.
Laudes Papiæ apud eumdem tom. 11. col. 24 :
Olim civitas per solos Consules gubernabatur, nunc autem eligitur per Sapientes illos omni anno, vel in sexto mense Rector, qui vocatur Potestas, ad certum salarium, qui sit de alia civitate, cui taxati sunt officiales in numero certo, videlicet Miles unus, et plures judices, notarii, domicelli, apparitores, equi, etc.
Adde Chartam electionis Potestatis urbis Hortanæ apud Illust. Fontaninum Antiq. Hortæ pag. 415. Radevicus lib. 4. de Rebus Gestis Friderici Imper. cap. 6 :
Præterea et hoc sibi ab omnibus adjudicatum atque recognitum est, in singulis civitatibus Potestates, Consules ; cæterosve Magistratus assensu populi per ipsum creare debere, qui fideles simul et prudentes, et Principi honorem, et civibus patriæque debitam justitiam nossent conservare.
Thomas Archidiaconus in Historia Salonitana cap. 34 :
Ut autem rumor[] in civitate perstrepuit quod Potestas advenisset,... Egressus autem de navi, ab universa Cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est. Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi videretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum Comitis Grubesse pro publico Palatio, et pro hospitio suo. Tertia vero die fecit coadunari universum populum civitatis, et facta curia, primo expediverunt se nuntii exponentes suæ legationis processum, et exitum, ostendentes... Posthæc autem surgens Garganus, (Potestas) ut erat eloquens vir, multum lepide concionatus est, et præstito sui regiminis juramento, fecit universam multitudinem, tam Nobilium, quam Popularium vinculo sacramenti astringi, ut essent suis præceptis obedientes per omnia et sequaces... Tunc ordinavit Curiam, statuens Judices, Camerarios, Præcones. Totum namque regimen ad exemplar Italicarum urbium quæ per Potestatum regimina gubernantur, ordinavit.
Cujusmodi vero esset Potestatis sacramentum, habetur apud Corium in Historia Mediolanensi parte 2. pag. 167. edit. 1646. De hac porro dignitate accipe quæ habet Franciscus Sansovinus in familia Martinengha pag. 299 :
Ogni citta ch'era libera, et sotto l'ordine de suoi Magistrati eleggeva per capo del suo governo un Podesta, che fosse forestiero, scientiato, armigero, et bellicoso. Costui menava secondo il suo volere un Vicegerente et suo delegato che fosse Giurisconsulto : et appresso haveva tre Sergenti o cavallieri con vinticinque fanti, ch'era la corte Pretoria per servitio della giustitia. Oltre a cio teneva sei Staffieri, et altre tanti Donzelli et cavalcature. Et sedeva nel Magistrato per uno anno continouo. Et gli era pagato il salario assai grosso in tre rate. La prima gli era data ne primi tre mesi del suo reggimento, l'altra finiti i sette mesi, et la terza quando era liberato del sindicato, che finiva quindeci giorni dopo l'anno della pretura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nec prætermittenda quæ de ejusdem sacramenti circumstantiis refert Chron. Parmense ad annum 1309. apud Murator. tom. 9. col. 878 :
Petrus Mancasola de Placentia venit Parmam pro Potestate, electus per sex menses Potestas Parmæ, ita quod juravit regimen ad Ecclesiam majorem ad offerendum ipsa nocte in publica concione, more solito ad lumen cereorum et lumeriarum quam plurimum, et incontinenti cœpit regere.
His adjungenda videtur Formula literarum, quibus Potestati alicui illius nuntiatur electio : sic illa habetur apud Rollandinum in Summa Notariæ :
Militi probatæ fidei et examinatæ virtutis Dom. Cornelio de Solario, R. de villa Potestas, Consilium et Commune Bononiæ, Salutem et prosperos ad vota successus. Licet in altitudine libertatis naturaliter conditio suspiret humana, quia tamen ut plurimum examine rationis omisso in præcipitium perversæ labitur voluntatis, datum est ut vinculis disciplinæ restrictæ sub jugo dominii obedientiæ collum ponat, et ut homo præferatur hominibus ad motus illicitos loris justitiæ refrænandos. Hinc est quod hodie plus solito propter corruptas affectiones hominum, et invalescentes nequitias perversorum nihil potest populo esse beatius nihilque majus, quam bono duce prævio bene duci. Cum igitur hujus rei sollicitudinem multam provideremus nostro regimini dignum præferre rectorem, per brevium solemnitatem juxta municipalis observantias legis nostræ in [] viros fidelissimos et prudentissimos electionis auctoritas sorte venit, qui virtuosos Italiæ viros, et hujus dignos officio prælaturæ sollicita examinatione quærentes, tandem consideratis virtutibus, quas in vobis affluenter adesse prædicat opinio celebris et communis, personam vestram ad Kalendas Februarii proxime venturi ad unum annum nobis et civitati nostræ in Potestatem, Rectorem et Dominum, electione concordi et unanimi præfecerunt. Quapropter cum ex ipsa electione sit per omnem modum mirabilius satisfactum affectionibus cordis nostri, eo quod scimus vos adeo virum doctum, ut sciatis æqua libra ponere judicium in pondere, et justitiam in mensura, et in vindictam facinorum justitiæ vibrare gladium temporalem, prudentiam et dominationem vestram instanter multis precibus exoramus, quatenus regiminis nostri locum et officium, quod vobis ea cordis affectione qua nulla major offerimus, si placet, cum salario duorum mill. lib. et cum illis conditionibus quas tam ea quæ vobis in publica forma per latorem præsentium mittimus, quam alia Communis nostri statuta declarant, hilariter et libenter admittalis, sociati quatuor judicibus, duobus Militibus et duobus Notariis, viris duntaxat talibus, quorum fide ac prudentia honor vester gloriosus appareat. Venientes itaque 15. diebus ante Kalendas Februarii vestram et vestrorum prædictorum in civitate nostra præsentiam habeamus. Itaque si assentiendum duxeritis, vel non duxeritis votis nostris, in tertium diem post harum præsentationem responsum latori præsentium per instrumentum publicum certum detis.
Sequuntur
Litteræ ejusdem tenoris sub breviori forma, Responsiva de acceptatione electionis et admissione regiminis, et responsiva qua se excusat electus, et electioni renunciat.
Vide Gesta Innocentii III. PP. pag. 143. Petrum de Vineis libr. 2. Epist. 1. libr. 3. Epist. 63. et alibi, Statuta urbis Mediolan. part. 2. cap. 6. et seqq. Corium in Histor. Mediolan. pag. 157. Hieronymum dalla Corte lib. 4. Histor. Veron. pag. 223. Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 4. col. 56. sqq. Savinii Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 19. § 49. etc.
P. Carpentier, 1766.
Postat, in Hist. contin. Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 696 :
Quant cil de Lombardie oirent dire que le roi Johan estoit à Boloigne la Crasse, si s'assemblerent li Postat des cités et alerent à lui.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Podestas, Idem qui Potestas. Occurrit non semel apud Italos. Antiqua est vox Potestas ad designandos supremos civitatum Magistratus, ut observat Burnus in Itin. Helvet. et Ital. pag. 226. ea siquidem notione accipienda apud Juvenalem Sat. 10. 100 :
An Fidenarum, Gabiorumque esse Potestas ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas Mercatorum, Qui de rebus et mercatores spectantibus cognoscit et judicat, a Potestate civitatis distinctus. Chron. Parmense ad ann. 1309. apud Murator. tom. 9. col. 878 :
Item eodem anno dominus Ghibertus de Corrigia factus fuit Potestas mercatorum et mercadantiæ civitatis Parmæ usque ad quinque annos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas Victualium, Qui rebus ad victum necessariis præest, in Statutis Placent. lib. 6. fol. 68. verso.
Potestatis titulo donabatur olim Legatus seu Magistratus qui pro Venetis Constantinopoli morabatur apud Imperatores Constantinopolitanos, ut ex [] Acropolita cap. 85. et ex Charta ann. 1238. quam in Hist. Franco-Byzantina descripsimus, docemur. Sed is postmodum Bajulus dictus est, mansitque Potestatis dignitas et nomenclatura Genuensium Legato in eadem urbe, uti exerte habent Pachymeres libr. 2. cap. 32. Nicephorus Gregoras lib. 4. sect. 9. et Codinus de Offic. cap. 7. num. 6. Vide Meursium in Ποτεστάτος, et Glossar. med. Græcit. col. 1209.
Obtinuit etiam hæc dignitas in Francia, maxime in Provinciæ Comitatu. Nam passim mentio occurrit Potestatum Arelatensis urbis, antequam idem Comitatus ad Carolum I. pervenisset, qui eorum loco Vicarios, (Viguiers) instituit. Occurrunt etiam non semel Potestates Massiliæ et Avenionis. In Charta ann. 1225 :
Spinus de Sorezina Dei gratia Potestas Massiliæ et Avenionis
inscribitur. Potestatis Massiliæ mentio occurrit in Chartis ann. 1208. 1226. 1227. ex Chartul. minori S. Victoris Massiliens. fol. 105. 106. Charta ann. 1240 :
Cum Comes Galterius Vicarius generalis domini Imperatoris in regno Arelatensi et Viennensi peteret Potestariam Avenionis a domino Comite Tolosæ, dicens quod a domino Imperatore receperat in mandatis, quod Potestariam reciperet supradictam, etc.
Philippus Mouskes in Hist. Regum Francor. MS. de Avenionis expugnatione :
Et s'ot li Rois avoec enfin
Leur Poëstat, et le Dalfin,
Pour çou que li Quens de Provence
Li ot conseilliet sans penence.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de eodem :
Præfectus cui major in urbe Potestas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestates nuncupati apud Hispanos Primores, qui eo nomine Chartis Regum Hisp. subscribunt, ut observat Morales in Eulogium pag. 316.
Potestaria, Potestatis, seu urbis Capitanei dignitas. Charta curiæ Arelat. ann. 1225. in Cod. MS. D. Brunet fol. 85 :
D. Dracone Montis-draconis Potestate existente, Potestariæ ejusdem anno secundo.
Urbanus IV. PP. in Epist. ann. 1263. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 10 :
Nullam Potestariam, seu capitaneam, vel rectoriam... recipient.
Occurrit præterea apud Illustr. Fontaninum Antiq. Hortæ pag. 416. in Statutis Massil. lib. 2. cap. 17. Murator. tom. 7. col. 637. tom. 8. col. 375. apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 63. lib. 5. Epist. 46. 96. et 100. in Hist. Cortusiorum lib. 7. cap. 8. lib. 8. cap. 12. apud Nicolaum Smeregum in Chron. ann. 1263. Rollandinum in Chron. lib. 3. cap. 1. in Chartis Italicis apud Odoricum Raynaldum ann. 1288. n. 6. 7. et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestatia, Eadem notione. Ottoboni Annal. Genuens. ad ann. 1194. apud Murator. tom. 6. col. 368 :
Et constituit vicarium suum in officio Potestatiæ Dracum de Gambolato.
Ogerius in iisdem Annalib. ibid. col. 411 :
Qui Potestas in principio suæ Potestatiæ consilium celebravit, etc.
Adde col. 489. Rursum occurrit apud eumdem Murator. tom. 17. col. 1163. et in Actis SS. tom. 4. Junii pag. 792.
Potestas Major, Merum Imperium, Haute Justice. Vide Imperium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas Plena, Feudum immediatum, quod a nullo dependet, teneri dicitur in plena potestate, à plain poois, ut habetur in Charta ann. 1294. apud Stephanot. tom. 3. Antiq. Bened. Pictav. MSS. pag. 969 :
Tout quant qu'il avoient et tenoient à fié et à homage de nostre [] segnor le Roy de France, excepté ceu qui ont à plain Poois, soit en cens, en rentes, en costumes, en complans,... retenu audit Pere Daneis et à ladite Johane sa fame, et à lor hers et lor successors ceu qu'il ont à plain Poois, etc.
Potestas Castri, in Usaticis Barcinonensibus MSS. cap. 68. et alibi non semel, dicitur facultas, quam superior dominus habet utendi castro vassalli. Charta Ildefonsi Regis Aragonum ann. 1192. apud Marcam lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 9 :
Et tu et successores tui dabitis mihi meisque successoribus in perpetuum Potestatem irati et pacati de Lorda, et de omnibus castellis, munitionibus, et fortitudinibus ejusdem terræ, quotiescunque a me vel nunciis meis requisiti fueritis.
Locos alios habes in Dissert. 30. ad Joinvill.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas Vicaria, Locum-tenens, vicarius, qui alio nomine judicium exercet. Charta Gaufridi Comit. Andegav. ann. 977. apud Mabill. tom. 3. Annal. pag. 650 :
Ut nulla in eorum terra vicaria dominetur Potestas, nisi de furto, aut incendio, vel homicidio.
Potestates, Angeli ex secundo sacræ Angelorum Hierarchiæ gradu, quorum officium est, curare ne a causis inferioribus aut aliunde confundatur, perturbeturque Virtutum actio : quod fit impediendo contrarias causas et inferiores per debitam subjectionem subordinando, ut idoneæ fiant recipiendæ motionis, quam iis volunt imprimere Virtutes. Sic autem appellantur, quod in iis omnipotentia Creatoris appareat. Vide S. Gregorium Homil. 34. in Evang. S. Bernardum lib. 5. de Consid. cap. 4. Isidorum lib. 7. Orig. cap. 5. Gulielmum Paris. 2. P. de Un. pag. 2. cap. 127. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestates, vox Ecclesiastica, Gall. Pouvoirs, Dicitur de licentia ab Episcopo presbyteris concessa audiendi et absolvendi pœnitentes. Statuta Joannis Episc. Trecor. ann. 1423. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1130 :
Præterea quia de novo intelleximus, quod nonnulli religiosi et alii forte sæculares.... se ingerunt ad absolvendum subditos nostros in foro confessionis de casibus...... reservatis absque licentia nostra, et absque eo quod de Potestatibus, si quas hac in parte habeant, nobis edocuerint quoquomodo.
Homines Potestatis, Qui vulgo gens de Poëte, vel de Poste appellantur in Consuetudinibus municipalibus, in quibus æquiparantur Villanis, et hominibus ac tenentibus obnoxiæ conditionis :
Hommes roturiers de poste,
in Vitriacensi art. 65. 68. In Hannoniensi art. 65. opponuntur viris nobilibus ; apud Butilerium Consuetudinarii vocantur, Coustumiers, præstationibus scilicet obnoxii, et operis, apud Bellomaner. cap. 60. Hons de poote, dicitur, qui vilain coustumier nuncupatur in Stabil. S. Ludov. lib. 1. cap. 23. nam ita nuncupantur quod in Potestate domini sint. Tabularium Cabilonense ann. 1223. apud Sanjulianum in Cabilone pag. 424 :
Nostri homines, sive in Potestate nostra positi.
Charta Eustachii de Conflans D. Plaiotri ann. 1294 :
Super forismaritagio et manu mortua quorundam hominum..... qui homines de Potestate vocantur, etc.
Arestum ann. 1347 :
Homo Potestatis, non nobilis.
Vide Consuet. Meldensem art. 1. 5. 50. Ducatus Burgund. art. 125. Comitat. Burgund. art. 102. 106. veterem Senonensem art. 58. Barrensem art. 18. veterem Consuetud. Franciæ lib. 2. cap. 41. etc. Ita Terres de pote, in eadem Barrensi Consuetud. art. 17. 18. 118. Villenagia,[] præstationibus obnoxii agri. Hinc quoddam territorium prope Rupem-regiam etiamnum les Potées vocatur, quod sit in potestate Ecclesiæ Remensis. Vide supra Potestas, Villa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Potestas, Apostolo 1. ad. Cor. cap. 11. 10. dicitur velamen mulieris, quod nempe signum sit potestatis viri in mulierem. Consule interpretes.