« »
 
[]« Præco » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 453c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRAECO
PRÆCO, Prætor, seu Judex Urbanus, Major, nostris Maire. Charta Donationis Burgi Angeriacensis Abbati S. Joannis a Guillelmo Duce Aquitaniæ factæ anno 1048. apud Beslium pag. 430 :
Ipse etiam Abbas habet in villa credentiam 15. diebus : habet etiam Præconem in villa, etc.
Speculum Saxonicum lib. 3. art. 55 :
Super Illustrium vitam, et eorum sanitatem, nemo judex existit, nisi Imperator. Super vitam bannitorum condemnatorum, nullus nisi verus Præco judicabit.
Art. 56. § 1 :
Præco communis, cum a judice et Scabinis fuerit electus, Regi tenetur fidem facere secundum jus Liberorum.
Art. 61. § 3 :
Præco ad minus dimidium mansum habere debet proprietatis. Omnes illius jurisdictionis ab ortu solis, si judex ibi fuerit, usque ad meridiem judicium debent expectare.
Ubi Præcones isti, quos Saxones Fronbotten i. e. missi dominici vocant, sunt minores Scabini, ut observat Gryphiander in Wichbildis Saxonicis cap. 57. Præcones vero ejusmodi ex Liberis hominibus, quos Proprietarios vocabant, eligebantur, ut est in lib. 1. art. 2. § 5. Concilium Saltzburgense ann. 1281. can. 15 :
Statutum... contra Patronos, et judices et Præcones editum, qui bona invadunt decedentium Clericorum, etc.
Adde Metropolim Salisburgensem tom. 2. pag. 30. 574. tom. 3. pag. 398. 409. Charta Friderici II. Imp. ann. 1193. pro Monasterio S. Quirini Tegernsehensi :
Scultetos et Præcones de cætero nullos instituat ad quod officium Abbas viros aptos, quos voluerit, provideat, etc.
Consuetudines Arkenses ann. 1231. in eodem Tabulario S. Bertini :
Præco vero Choræ neminem pandare potest, nisi per judicium Choremannorum.
Id est, Major villæ. Infra :
De vino vel cervisia male mensuratis, quinque solidos, de quibus habebit Præpositus duos, Chora 2. solidos, et Præco 12. denarios.
Nescio an hac notione Præconem intellexerit Gauterius de bellis Antiochenis pag. 443 :
Dux igitur Vicecomitem (Antiochiæ) ad se vocari jubet, Vicecomes Prætorem, Prætor Præconem, Præco judicem, etc.
Vide Poprauco. et Haltaus. Glossar. German. voce Fronbote, col. 535.
Præconatus, Majoratus, Gall. Mairrie. Tabular. S. Bertini ch. 109 :
Recognoverunt se vendidisse.... et ad Legem werpivisse cum omnibus solemnitatibus, quæ in venditionibus et werpitionibus solent et debent adhiberi pro evidenti necessitate sua Præconatum, sive Majoratum, [] terras, nemora, et alia quæcumque habebant, et habere consueverant in dominio de Arques, etc.
Charta Gervasii de Castello novo ann. 1286. in Tabul. Monast. S. Vincentii de Nemore :
Custodiant, et ab omni læsione prælegant, videlicet de meo proprio Præconatum Castri novi de dono Garzonis Brusle, Præconatum Brueroliarum de dono Nicolai Gardin.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco, Concionator, in charta ann. 1208. Vide infra in Præconare.
P. Carpentier, 1766.
Preco B. Mariæ Virginis, an S. Bernardus ? Charta apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 546 :
Datum Muncheberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio in vigilia sancti Preconis B. Mariæ Virginis gloriosæ.
An præsentationis ?
Præco, Apparitor, viator, Italis Commendador, nostris Serjant : in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 14. Ita præcones, pro iis, quos servientes dominicos, seu Sergeans de Seigneuries appellamus, usurpat Regestum Castri-Lidi in Andibus f. 48 :
Præco de Susa debet hominium et ligeriam Domino Susæ, etc.
Infra :
Si Præco custodierit prisonem in castello, expensam suam debet habere, et facere ea, quæ ad Præconarium pertinuerint.
Charta ann. 1348. ex Schedis Præsidis de Mazaugues :
Sit eis licitum constituere et creare bajulos, judices, notarios, et Præcones.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præconatus, Præconis officium. Statuta Massil. lib. 1. cap. 39 :
Generaliter decernimus ut præco publicus civitatis Massiliæ teneatur annuatim jurare se bona fide Præconatus officium exercere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco Vini, Qui vinum venale proclamat, Gall. Crieur de vin. Huic sua erant jura a præconis publici privilegiis distincta. Apud Bituricas duodecim ejusmodi præcones instituti erant, quibus suus erat præfectus. Charta Ludovici Junioris Reg. Franc. ann. 1141. apud Thomasserium in Biturig. pag. 61 :
Adsint omnimodo Præcones in urbe (Bituricensi) xii. habeantque quique per tabernas suas cum solito clamitante præconio per civitatem, ut mos eorum est, vina delibanda portaverint de primo incrallo denarium unum ; in secunda vero aut tertia, ampliorive, si fiat, admiratione (f. adeneratione) pretii tabernarum apertione, quotiescumque sic secundo vel sæpius reclamitaverint, de quocumque incrallo denarios singulos præconii jure recipient... Verumtamen si quando banna fieri præceperimus, aut ille qui Præconibus præest, etc.
Vide Clamator.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Preconiarius, Eadem notione, in Litteris Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1168. tom. 1. Ordinat. pag. 16 :
Tabernarii et Preconiarii vinum non emant Aureliis, ut ibidem revendent in taberna.
Ibid. in versione Gallica :
Li tavernier, li Crieur de vins n'achetoient vin à Orliens, etc.
Præcones, Circulatores, in Canonib. Hibern. lib. 42. cap. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præco, Stimulator, nostris Boutefeu. Ivo Carnot. Epist. 192 :
Hæc et his similia Præcones hujusmodi non intelligentes aut non legentes suadent monachis ut monasteria sua deferant.